13
autem litteras falso scriptas puncto supraposito delevit.
Memorabilis exstat locus in coi. XI, 32, ubi postquam
scripsit: jcqoteqov twv olxstav syECQsG&cu, xa&svSsiv
8’ vGtsqov, secundum Theophrasti textum ante xa-
fravSsiv supra lineam addidit xai, littera 8, ut mihi
quidem videbatur, non expuncta.
Denique de fide apographorum ut pauca addam,
N eo tempore confectum esse, quo papyrus integrior
esset, iam supra p. 9 sq. commemoravi. Delineator
autem sane quam sollerter et diligenter munere suo
functus est. Etiam tegimina illa atque statumina,
quae in margine paginarum designavit, excepto uno
tantum fragmento (coi. XII v. 36—39) recte inseruit.
Neque tamen fieri poterat, ut praesertim in laciniis
misere contritis et derasis omnia litterarum vestigia recte
dignosceret. Itaque quae paulo audacius viderentur
scripta esse, ipsi viri docti Neapolitani aere incidi
vetuerant. Verum semel etiam illud accidit, quod in
rhetoricorum voluminum fragmentis Sudhausius
compluribus exemplis probavit 1 ), ut corrector emen
dandi studio abreptus quae sensu postulari viderentur
interpolare non vereretur. Nam coi. IX, 32, 33 cum
0 praebeat: M6N N et hodie in papyro legatur
M6M|l....N, corrector Neapolitanus secundum frag
mentum in margine designatum, quod litteras
continebat, M€NjTATTeiN reposuit, quod hodie in
editione Neapolitana legitur, cum supplendum sit:
M€N TOITHN.
At mihi cum designationes perlustrarem, saepius
contigit, ut ea, quae coniectando antea assecutus eram,
1) Philodemi volumina rhetorica ed. Sudhaus II, praef.
p. IY sq.
Apo-
graplia.