Full text: De traiectione coniunctionum et pronominis relativi apud poetas Latinos

Vita. 
Natus sum Emilius Schiinke Kiliae prid. Kal. Jan. 
anni 1882 patre Eiermanno matre Christina e gente Hansen, quos 
adhuc superstites mihi esse valde gaudeo. Fidem profiteor 
evangelicam. Postquam complures annos discipulus fui gym 
nasii Haderslebensis, gymnasium Kiloniense, quod Loeberi viri 
illusstrissimi auspiciis floret, adii. Testimonium maturitatis 
consecutus vere anni 1901 Marburgum studiis philologicis operam 
daturus me contuli, eiusdem autem anni autumno Berolinum, 
ubi duo semestria versatus sum; dein ad almam litterarum 
matrem Kiloniensem remigravi, ubi septem semestria studiis 
philologicis et theologicis incubui. 
Docuerunt me viri docti Birt, Niese, Diels, Paulsen, Stumpf, 
Vahlen, Wilamowitz, Baumgarten, Deussen, Gressmann, Kauff- 
mann, Martius, Milchlioferf, Muhlau, Sudhaus, Wendland. 
Sudhausius et Wendlandius, qua sunt eximia benevolentia, 
autumno anni 1902 me receperunt in seminarium philologicum, 
cuius sodalis ordinarius et senior per bina semestria fui. Praeterea 
frequentavi exercitationes, quas instituerunt theologicas Muehlavius, 
philosophicas Martius, archaeologicas Milchhoeferusf. 
Omnibus autem praeceptoribus, inprimis Sudhausio, gratias 
ex animo ago quam maximas.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.