naturae humanae diligenti obseruatione, uniee deriuandam, ut iudicii seueritatem,
limae subtilitatem scribendique curam iis imperaret quibus ad acquirendam norninis
immortalitatem aut populi plausum captandum satis uideretur periturae illudere char-
tae?‘ idem fere Astius et de Horatii epistula (p. 33) et de Phaedro (p. 35. 40)
statuit. at duplici errore haec argumentatio nititur. nam quamquam negari non potest
quibusdam locis Horatium litterarum sui temporis condicionem respicere poetasque
aequales carpere, primarium tarnen epistulae consilium aliud esse supra deinonstratum
est. neque aliter de Phaedro Platonico statuendum uidetur. Astii certe sententia
,omnia in toto sermone Platonis consilio rlietores sui temporis carpendi melioraque
de arte rhetorica pr^ecepta tradendi aceommodata reperirh (p. 40) statim eis infrin-
gitur quae ipse profert, dum , orationes illas de amore cet. nonnisi episodia esse
(p. 37. 38. 41)4i i iau( j necessaria ad sermonis constitutionem (p. 39), ornamenti causa
addita (p. 40)‘ putat, quae ,ornatui quidem sint sermoni atque decori, sed tarnen extra
rem de qua agitur nullo modo putandae*, utique cum choricis coinoediae ueteris car-
ininibus conparandae (.p. 41). quasi uero haec tantum ornamento comoediis fuissent
neque quam artissime cum earum argumento et consilio coniuncta. omnino si rectum
Astii de Phaedro iudicium esset, hie dialogus quodam modo perfectum artis opus,
quale profecto est, haberi non posset, quoniain non simplex et unus esset, alii igitur
in explicando amore siue pulchro, alii in dialecticae artis atque rationis expositione,
alii in aliis rebus summam disputationis uersari censuerunt; quos omnes non id
effecisse ut uni consilio omnia in isto dialogo inseruire, ad unam quandam sententiam
atque summam omnia spectare demonstrarent, milii quidem bene probasse uidetur
Karolus Steinhartus in egregiis quae Iiieronymi Mülleri interpretation! Germanicae
Phaedri praemisit prolegomenis (Platonis operum uol. 4 p. 13 seqq.), quibus prole-
gomenis de recte intellegenda Platonis arte et philosophia optime meruit uir eximius.
idem argumenti summam accurate explicuit in liunc fere modum : ex inmortalis
animi diuino quodam spiritu inflati pulchri et boni amore et liberirmo perfectissimo-
que cultu ex hoc motu diuino profecto omnem uitam altiorem et excelsam atque
piam manare, in primis summam atque perfectissimam animi uitam, philosophiam,
cuius inferiore instrumento, arte dialectica, simul extern!, uerae eloquentiae, pretium
constituatur, quae et in dicendo et in scribendo perfectissima sit si dialog! forma
utatur notionum animo concipiendarum rationem uerbis imitantis 42 . quae si recte
11 idem p. 32 ,cetera quae his (poetarum aequalium uituperationi ct admonitioni) Horatius inseruerit, nonnisi
episodia essc‘ ccnset.
4 ‘ p. 24 : die begeisterte Liebe der unsterblichen Seele zu dem an sich Schönen und Guten und die von dieser
Begeisterung getragene freieste Ausbildung ihres cigenthümlichen Wesens ist die Quelle jedes hohem gottgefälligen Le
bens, besonders aber des reinsten vollkommensten Geisteslebens, der Philosophie, deren geistiges Organ, die Dialektik
oder die Kunst der Gedankenbildung, zugleich den Werth ihres äussern Organs, der wahren Beredtsamkeit, bedingt, die
ihrerseits wieder in mündlicher wie in schriftlicher Darstellung am vollkommensten in der Form der den innern Process
der Begriffserzeugung in Worten nachbildenden Wechselrede erscheint.