Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1857. (Band IV.)

inter quos Hyrtl quoque exstat, edita manca et a vero longe distat. Nuperrime demum 
Ed. Weber, H. Meyer et Robert, accuratius meniscos descripserunt. Quare non ineptum 
videtur, quae adbuc de nieniscis litei’is tradita sunt, breviter conferre, iisque, quae ad 
accuratiorem descriptionem anatomicam et physiologicam adhuc videntur deesse pro 
virib parte salva emendatione addere. 
Meniscorum sic dictorum in corpore huinano inveniuntur quatuor, qui sunt: 
Cartilago intermedia triangularis articulationis carpi, cartilago meniscoidea juncturae 
sternoclavicularis, operculum cartilagineum condyli mandibularis, cartilagines semiluna- 
res genu, quorum separatas descriptiones anatomicas prirnum sequi volumus. 
1. Cartilago intermedia juncturae carpo-antibrachialis. 
Haec fibrocartilago, quum a Weitbrechto sit optime descripta, ipsius autoris 
verba citabimus: 
„Haec fibrocartilago est vinculum robustissimum, quod radium in extremitate 
„inferiore cum ulna cochibet atquc ad singula ossa duabus potissimum productionibus 
„fortiter alligatur. Ut enirn de basi ejus ipsa taceam, quae in contactu radii per crus- 
,,tae cartilagineae continuationem ita cum illo adunatur ut alterum ejus planum cum piano 
„basis radii unus sinus non interruptus videatür: duo quoque ad basin anguli utrimque mar. 
„ginem summum sinuositatis radii amplectuntur et brevibus ligamentis cum membrana cap- 
„sulari quae carpum ad radium annectit, confunduntur. Ad ulnam vero connexio tabs est: 
„Vertex cartilaginis in lingulae formam protensus, ipse, praeterquam in extremo apice, 
„maximum partem cartilagineus in latus processus styloidis ulnae sibi directe oppositum 
„implantatur, quae implantatio tanquam centrum mötus radii est; quod si enim lineam 
„duxeris usque ad protuberantiam styloidem radii, haec linea directrix est et quasi ra- 
„dius oscub curvae, quam summitas protuberantiae istius describit, quando cum osse 
,,suo circa tuber ulnae circumvertitur.“ 
„Denique in superficie cartilaginis sursum spectante, (sive, quae cum sinu radii 
,laterab continuata caput ulnae immediate tegit) ad radicem verticis praedicti oritur 
„ligamentulum fibrosum, subcruentum, quod in fossulam exiguam, quae in capitulo ulnae 
„juxta principium processus styloidis exsculpta est, insinuatur tet terminum articula- 
„tionis radii cum ulna occludit,“ 
Quae quidem cartilago, summa exercita flexione radiali, osse lunato obtecta 
penitus ab ossis triquetri superficie glenoidab est remota, cujus autem dimidia pars 
huic est opposite, simulac recta utimur manus extensione. Inter summam fiexionem 
ulnarem tota ossis triquetri superficies glenoidabs tegit cartilaginem. Quod attinet 
ad supinationem et pronationem utraque, modo fortius fiat, aequab modo ligamentum 
liocce intraarticulare (tale enim revera est habendum) extenditur. Flexioni ulnari ad- 
adhibita ligamentum comprimi, quod plurimi affirmant anatomiae scriptores equidem
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.