11
resecare, alterum cauterizari potest, quum id saepe sufficiat. Quum coaptatio perfecta
fragmentorum maximi momenti sit ad sanationem efficiendam, ligatura alliganda sunt
fragmenta, quod Rodgers primus commendavit, ita ut fragmentum utrumque terebretur
et filo platineo ilia inter se jungantur. Casum primum nostrum hoc modo plane
sanatum videmus.
Nisi hae omnes rationes aliquid efficiunt, vinculis, quae fragmenta quam maxime
immobilia faciunt, usus membri quam optime fieri potest aegroto restituendus est;
aetas erat auxiliis destituta, qua membri amputatio facta est propter pseudarthrosin.