1*
j-i-d finem provinciae Eiderstadensis septentrionalem, ubi regio inchoat editior, quae
dicitur vernacula Geest, haud procul a marcliiis ad septentriones vergentibus, in ora
patriae nostrae occidentem spectanti, nato mihi fieri non potuit, quin nornen febris
Marchiae, inde a prima infantia memoria servatum, ante oculos saepe tulerit morbi
tamquam imaginem longe diffusi et metuendi. Cujus morbi easus quamquam in patriae
universitatis Kiliensis institutis clinicis rari tantum curantur, quum tarnen occasio febris
illius memoriam revocandi non deesset, consilium in animo est adamatum, tractando
hanc rem suinmum doctoris honorem adipiscendi.
Nova afferre nolui, sed dare volui febris descriptionem quam maxime proba-
bilem et quatenus fieri potuit^ expositionem statisticam, quomodo in marchiis patriis
maximeque Eiderstadiensibus illud genus febriculosum apparuerit. Quod conanti mihi
difficultates devincendas ne dicas parvas, positae sunt prirnum in hoc, quod casuuin
observandorum nulla mihi ipsi oblata est uinquam occasio inque primis, quod num-
quam vidi epidemiam proprie sic dictarn; deinde, quod quidem minoris est momenti,
ex hoc, quod satis magnus eorum numerus deest, quae sectione inventa sunt, quoniam,
ut postea videbimus, perpauci homines hac ipsa febri affecti mortem obeunt.
Itaque ea, quae sequuntur, e medicorum in Marchia optimorum relatis quum
hauserim, liter as ad hanc rem pertinentes diligenti judicio magna cura subjeci, adjeci
autem pauea tantum a me ipso observata.
iractandi hic erit progressus, ut enumeratis literis primariis, primum morbum
describam, deinde aetiologiam, qualis observanda mihi videtur, instituam, denique ut,
adumbrata morbi quasi imagine, in uno ex omnibus, quae nunc probantur, nosologiae
systemate ei locum suum tribuere operam dem.
Literae ad febrem, quae dicitur, Marchiae pertinentes in Slesvigia Holsatiaque
ducatibus observatam, sicut ad epidemiam febriculosam aestate anni 1826 grassatam:
Jrenaeus Vehr, De febre continua epidemica Marchiam Ao. 1641 infestante.
Christopherus Tinctorius, De febre continua Ao. 1640.