Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1857. (Band IV.)

7 
est, infirmitatis sensum animumque depressum longiore tempore restare, partes, per 
quas eoncoquitur, diu esse hebetatas hominemque in Universum ad aegrotandum esse 
pronum. Qui quidem facillime febri recidiva afficitur, de qua postea sermo erit, ubi 
de ceteris morbis consequentibus dicemus. 
De morbis febrem consequentibus. 
Febris recidiva quum morbus iteratus tantum sit, non oportet amplius tractetur. 
Memorandum tarnen est, in recidiva stadium remittentis brevius plerumque esse nec 
aeque; ac in primo morbo, tumultuosum procedere, recidivam autem propter consti- 
tutionem praecedenti jam morbo turbatam, quum et processus minime sibi constet, 
difficiliorem semper esse, quae sublevetur. Deinde tumores lienis semper fere febrem 
consequuntur, unde fit, ut et in nutriendum et maxirne in sanguinem comparandam 
membrum morbosum mutuarn vim suam reterat. Quod quae sequuntur, apparent in 
succis viribusque corruptis, saepe in morbo hydropico, nec raro mors, praecedentibus 
hujusmodi signis, intrat. — Morbus Brighti saepe hydropi suppositus esse videtur, per 
se tarnen febrem raro consequitur. — Hepatis affectiones rnorbosae, febrem non raro 
consequentes, ex magnitudine hepatis, modo magis modo minus aucta apparere con 
stat. I darum mutatio constaro censetur tum in eo, quod vernacula dicimus lingua 
„speckige Entartung,“ tum in mutatione quadam ad id, quod dicimus ,,fetthaltige Muskat 
nussleber. ‘ Quas degenerandi formas vel semper consequetur universa cachexia, cre- 
berrime autem hydrops, cujus origo posita plerumque erit in ascite. — Tuberculosis. 
Maximo periculo febris genus, de quo dicimus, iis hominibus esse solet, qui ad phthisin 
naturam tamquam hereditate pronam habent, aut qui ea jam affecti sunt. Tuberculosis 
ex febri orta crescit plerumque vehementissima, quod quidem ex febris vi in nutrien 
dum male valenti explicari debere verisimillimum videtur. Sed phthisis interdum in- 
festat homines adhuc sanos, nulla causa tamquam hereditaria ad earn inclinantes. 
Ceteri morbi, qui consequuntur, plurimi ex singula quaque praecedentis febris compli- 
catione profiscuntur, exempli gratia cordis Vitia. Qui quum parum sibi constent, inter 
ipsos morbos consecutos numerari vix possunt. 
Quae instituta sectione observata sint. 
Quum aegros febri Marchiae, quae dicitur, affectos raros tantum, eosque ne 
ipsa quidem febri, sed ahis morbis eacuin complicatis, vel fortuito accedentibus ten- 
tatos, mortem obire in superiore dixerim : seetionum institutarum numerum parvurn, 
eaque quae institutis illis in lucern prolata sint, pauca tantum esse necesse est. 
Operam equidem dedi, res quam plurimas e diversis epidemiis a medicis compluribus, 
instituta sectione, disquisitione pathologico - anatomica collectas inter se comparare. 
Quae, quamvis numero paucae, probant tarnen, id quod sectione maximum repertum
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.