Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1857. (Band IV.)

12 
W. Arnold, a pract. treat, on the Bilious Remittent Fever. London 1840. 
John Clark, Beobachtungen über die Krankheiten in den heissen Gegenden. London 1792. 
Comparatis iis, quae de febribus scripta sunt in regione aequinoctiali grassatis, 
cum iis, quae de nostris febribus intermittentibus relata sunt, si exploravimus ea, quae 
inde sequuntur, maxima videbitur harum febrium signorum inter se similitudo. Neque 
enim solum conditiones soli ceteraque momenta aetiologica inter se simillima sunt, 
nam loci palustres et aestates usitatis calidiores, praecedentibus inundationibus ad utrum 
febrium genus producendum plurimi valent — sed etiam in universo signorum appa- 
rentium ordine mirum quae sit aequabilitas. Quainquam liepar illis febribus in regione 
aequinoctiali maxime affici vulgo putatur, dum apud nos membra respirabilia febri 
atfecta magis inveniuntur : hoc tarnen discrimen inter illas febres et has, quae mar- 
chiam infestant, earumque epidemias vebemensissimas fere nullum est. Nam natura 
biliosa febris in marcliia grassantis quum in Universum animadvertitur, turn magis 
etiam iu epidemiis vehementissimis praevalet. Quamvis hepatitis acuta, bepatisque 
abscessus in hoc genere febriculoso non observati sunt, continuus tarnen in regione 
hypogastrica dextra color, icterus non rarus, tumor hepatis, qui observabatur saepe 
post morbum sequens, sicut aliae circulationis hepaticae turbae manifestissime osten- 
dunt, hepar quoque hoc genere febriculoso vehementer affici. Alteram etiam similitu- 
dinem quandam cum illis febribus in regione aequinoctiali febris, quae marchiain 
incadit, communem habet, Nam ratio, qua magnae epidemiae terram invadunt, tarn 
diversa atque varia esse solet, ut anno 1826 multi auctores, inter quos Friedliebius 
Flusumensis, Dohrnius Heidensis, judicio vacillaverint, essetne febris, an typhus, an 
alius morbus adliuc qui nondum adfuerit, an potius genus morbosum utroque illorum 
mixtum. At virorurn doctorum Louis, Hiibbe, Reye de epidemia aestiva anni 1826 
haec est sententia callida: febrin Marchiam invadentem, si nomine comprehendi debet 
genus perhibenti, nec esse febrin biliosam, nec febrin mucosam, nec typhum, quum 
inorbi indicia, quae his nominibus amplecti soleamus, apud omnes aegros in Univer 
sum nequaquam apparuerint, sed a singuli cujusque aegroti natura et vi magis pepen- 
derint, quam in ipso morbo posita visa sint. 
Iidem viri, quum epidemiam in Germania septentrionali grassatam comparare 
conati sint cum ilia in Hollandia grassata, probation instituerunt, utramque uno genere 
comprehendi, temperatam quidem singulam esse effectibus endemicis, omnemque epi 
demiam momentis epidemicis auctam atque graviorem factam, ut verbo dicatur, inter- 
mittentem. 
Generis febriculosi Marchiae, quod dicitur, aetiologia et genesis. 
Probatuin est, morbum singulis casibus sparsisque numquam apparere, quocum 
omnes, quos ipse adii, medici convenerunt. Quaerenti mihi medicus in Eiderstadia 
celeberrimus: pro certo habeo — inquit — si hodie primus morbi casus mihi curandus
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.