De tumoribus cysticis colli adhuc pauca scripta sunt et in libris chirurgicis baud
bene de iis actum est. Omnium tumorum cysticorum colli saepissime strumae cysticae
observatae et descriptae sunt, quae cum auctore Rokitanskyo in duo distinguantur
genera, secundam strumarum formam obti'nent, cystosam dico. Verum rarissime
struma cystica, quae cum glandula thyreoidea non cohaeret, ideoque accessoria dicitur,
et observata et descripta est. In bac dissertatiuncula mihi proposui, ut talem strumam
cysticam accessoriam describerem et accurätius tractarem, atque spero fore ut aliquid
certe ad doctrinam de strumis cysticis accessoriis et in Universum de strumis cysticis
conferam. ,
E. Gurlt doctor privatim docens in universitate Friderica-Guilielma Berolinensi
omnes cystarum colli et praecipue strumarum cysticarum casus, de-, quibus adhuc
actum est publice, colligere atque ex collectis universalem quandam doctrinam de
cystis colli constituere conatus est.*) Lectores benevolos mihi liceat ad hunc librum
revocare, qui diligentissime conscriptus et ad chirurgiam prac’ticam utilissimus est. Si
Gurlt suo jure cuique auctori credidit et confidit, certe ea, quae ex comparatis
diversis operationis methodis et cujusque successu constituit, ad therapiam et
hygromatum cysticorum et strurparum cysticarum multum valcbunt. Omnibus adhuc
notis cystarum casibus in uno conspeetu propositis, diversas operationis methodos
dijudicare ei difficile esse non potuit. Praeter praestantissimam therapeuticam illius
monographiae partem nonnulla .etiain de symptomatologia et anatomia cystarum per-
bene, de strumis autem cysticis accessoriis pauca dicta sunt.
Jam vero, occasione oblata ad Gurltii monographiam rediturus, nunc ad rem
ipsarn transeo mihi propositam.
Huic casui strumae cysticae accessoriae, quem tractabo, plane similis, quod
sciam, publice nondam commemoratus est. Antcquam de eo casu disseram et ad
alios casus et recentiorum auctorum sententiam respiciam, breviter historiam morbi
enarrabo. . . -
*) Ueber die Cystengeschwülste des liaises. Eine chirurgische Monographie von I)r. E. Gurlt. Berlin 1855.