Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1857. (Band IV.)

a 
5 
fcioir-.!»: tiW.biinXl .UndlJii monililfiflunh H 9. r :"MtiI «ijq.. Olgblll .Jib';:.MS 
Resectio, quam fecit Ried. 
Vir viginti tres annos natus magna epiphysium femoris et tibiae dislocatione 
laboravit, ita ut pede prorsus uti non posset. Morbus ex arthrophlogosi genu ortus 
erat. Incisura semidigitalis facta est. Praeter extremitates articulares femoris tibiae- 
que capitulum fibulae quoque serra remotum est. Ossa remota majore ex parte 
If pollices alta erant. 
Quum convalesceret homo, crysipelata crui’is inciderunt et semel atque iterum 
febre frigoreque jaetatus est, atque abscessus in pede et sura nati sunt. Post sedecim 
hebdoxnades omnia erant sana. Crus vero tribus digitis erat curta. 
Praeter hanc Riedius triennio novissimo duas alias - fecit resectiones, quae 
felicem exitum habuerunt, quas non enarravit. 
Sub anno 1856 nonnullae resectiones in annalibus ,Lancet, appellatis narratae 
sunt, quas breviter enarrare constitui. 
Rectiones, quas fecit Fergusson. 
* # 
1) Juvenis duodeviginti annos natus habitu scrophuloso vehementi arthrophlo 
gosi genu laboravit, ad quam removendam incisio adhibita est. Paulo post genu plus 
intuinuit. Pus in saniem mutatum est et vires in dies decreverunt, ita ut Fergusson 
resectionem adliiberet. Aegrotus post duodecim hebdomades baculo utens ambulare 
potuit, post quatuor menses vero sine baculo ambulabat. 
2) Mulier viginti annos nata habitu scrophuloso arthrophlogosi genu traumatica 
laboravit, quae postquam per octo menses remisit majore vehementia erupit, ita ut 
Fergusson rogatus a muliere, quae per duo annos hoc morbo laboraverat, resectionem 
adhiberet. Incisio cutis literae H formam* habuit. Epiphyses femoris et tibiae magna 
ex parte confectae repertae sunt. Quam ob rein et femoris et tibiae pars quaedain 
patella relicta serra remota est. Tempore convalescentiae in fernore abscessus ortus 
est. Post undecim hebdomades abscessus, qui in latere interno genu ortus erat, cultro 
evacuatus est. Post viginti hebdomades ankylosis aderat. 
3) Mulier viginti sex annos nata hibitu scrophuloso per coinplures annos ar 
throphlogosi genu scrophulosa laboraverat, ita ut crus paulum fiexum esset et arti- 
culus genu cicatricibus magna ex parte esset oppletus. Quum mulier propter dolores 
vehementissimos a Fergusson petiisset, ut amputationem adhiberet, quamquam nulla 
articuli mutatio apparuit, quae hanc operationem postularet, Fergusson ad resectionem
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.