Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1857. (Band IV.)

6 
Nec minus vero memorabiles quatuor alios illis casibus addere possumus, qui 
a Doctore Esmarchio viro illustrissimo optime sanati sunt, quosque describere summa 
benevolentia et humanitate nobis concessum est. 
I. Lindner marita annos triginta octo nata. 
Statura parva et solida, forma et magnitudo pelvis normalis est. Anno 1853 
post partum longum atque dolorosum et forcipe absolutum infantem exanimem peperit. 
In partu ruptura perinaei atque fistula vesico-vaginalis ortae sunt. Düstociae causa, 
quantum quidem comperiri potest, venter propendens fuisse videtur. Quamquam 
fistula hac laborabat, nihilominus gravida facta est et facilius sine auxilio medici 
mense Junio infantem iterum exanimen peperit. 
Die duodevicesimo mensis Augusti 1854. Fistula in distantia digiti unius et 
dimidii supra orificium urethrae in medio pariete anteriore vaginae posita, rotunda 
et in diametro 3'" longa est. 
Operatio eodem die ita instituta est ut femina genibus et ulnis initeretur. 
Paries vaginae posterior speculo vaginae dimidio subtollitur. Forcipe dein Hunterii 
in fistulam imposito, haec detrahitur. Circum fistulam annulo latitudine 3'" rescisso 
sutura ansata, digitis duobus a margine fistulae remota, cum filis firmis quadruplis 
et acubus valde curvatis applicaturet fortiter constringitur. Injectio aquae in vesicam 
docet, fistulam optime esse clausam. Catheter elasticus in urethra permanet, per 
quam quaque hora dimidia injectio aquae tepidae in vesicam fit. 
Die vicesimo quinto tertio mensis Augusti. Fila removentur, fistula sanata est. 
Die vicesimo quinto m. Julii 1855. Partus novus. Forcipe difficillime puer 
vivus atque magnus evolutus est. Ortae sunt novae duae vistulae, quarum una major 
prope cicatricem fistulae prioris, altera minor in superiore parte vaginae prope labium 
anterius orificii sita est. Fistula minor, propter plicam, qua obtegitur, exploratione 
prima detecta non est. 
Die deciino m. Decembris. Operatio fistulae anterioris. Sutura ansata eodem 
modo, quo pridem applicatur. Diebus sex post fila removentur. fistula sanata non est. 
Die sexto m. Martis 1856. Operatio secunda. Fistula anterior vulneratur et 
sutura longitudinalis applicatur. Injectio aquae, quae deiude facta est, docet; aliam 
fistulam in superiore parte vaginae esse, quae etiam vulneratur at sutura longitudinali 
conjungitur. 
Die decimo. Catheter exurethra elabitur, statimque e vagina urina effluit. 
Die decimo primo. Fila removentur, fistula inferior sanata, superior vero sa 
nata non est. 
Die vicesimo quinto m. Maji. Fistula superior magna in extensione et direc- 
tione transversa vulneratur, ita, ut pars labii anterioris orificii uteri rescindatur. Sutura 
firma applicatur. Diebus sex post fila removentur, fistula sanata non nst.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.