12
prospicere, ne arcus pubis inter expulsionem capitis prematur. Eodem tendit mutatio,
quam totus corporis habitus hoc tempore subeat necesse videtur; quum enim humeri
jam in pelvem descendant, vix autem aliter quam in diametro propemodum transversa
in earn intrare possint, respectu habito cum inclinationis uteri, reliquum truncum
■continentis, turn positionis capitis: facile intelligitur, curvaturam foetus ei, quae
primo expulsionis stadio et initio secundi aderat, nunc directe oppositam esse, dorso
concavitatem praebente.
Quomodo ejusmodi habitus et situs corporis foetalis ad pressionem arcus et
symphyseos pubis evitandam faciat, satis clucet. Sed non in hoc effectu summa ejus
utilitas mihi posita esse videtur; efficit enim recurvatio corporis et inprimis reclinatio
capitis, prout paullatim augetur ut vis expulsiva semper in alia atque alia cranii
puncta directe agat, a media fere sutura sagittali in anteriorem frontis partem pro-
gredientia;*) id quod ad sinciput expellendum necesse videtur. Expulsioni hoc quoque
magnopere inservit, quod capitis reclinati compressio potissime in diametro, ab
articulatione occipitali ad frontem ducta exercetur, it a ut hanc diametrum partus
tempore pollice fere dimidio breviorem esse putem, quam horis circiter 20 post par-
turn praeterlapsis, siquidem e tribus tantutn observationibus novissimo tempore factis
opinionem mihi licet formare. Conliguratio capitis ad partum apta in hac diametro
deminuenda profecto mihi posita esse videtur; peripheria enim capitis per regionem
spinae occipitalis inferioris et frontem ducta ea fere est, quae angustias genitalium
externorum maxime dilatare solet; qua liberata, perinaeum magnopere tensum ela-
sticitatis vi plerumque cito se retrahit, reliquain frontis partem et faciem liberans.
Haec fere sunt principia mechanisini partus normalis, cranio praevio, quae cum
meis ipsius observationibus maxime congruere videntur, quae tarnen non sine anxie-
tate quadam exposui, quum partim ab opinionibus, quibus viri summa auctoritate
valentes addicti sunt, longius discedant.
*) Ut in cranio, ita sine dubio in pariete posteriori canalis mollis vis expulsiva locos, quos directe propellit, con
tinue mutat a superiori ejus parte ad inferiorem vel anteriorem, vix tarnen ad margincm pcrinaei, progreddiens.
THESES.
1) Excitatio abortus nonnunquam licita esse debet.
2) Parvulae opii doses vulgo sunt evitandae.
3) Thoracentesis non semper rejicienda est.