Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1857. (Band IV.)

6 
tiones illae memorabiles nuper a Virchowio 12 ) et Webero 13 ) publici juris factae 
ostenderunt, secundum quas uterque vir doctissimus in substantia quae morpholocjee 
eartilagini plane similis erat chemiea reactione mucinum invenit. Postremo vero, ut 
ad carcinomata medullaria transeamus, Müller ipse dicit atque ex suis ipsius explora- 
tionibus cognitum habet, ea non raro praeter massam albuminosam etiam substantiam 
continere, cui colla insit. 
Itaque quas proprietates osteoidibus Müller attribuit, eae non sufficiunt ad 
novam tuinorum speciem in anatomia pathologica constituendam; casus autem de- 
scripti tarn parum ejus sententiam confirmant et tantopere inter se difFerunt, ut 
Förster 14 ) osteoidea propter casum tertium in nuinero enchondromatum periphericorum, 
Rokitansky 15 ) eadem aliorum casuum gratia in numero carcinomatum medullarium 
cum stromate ossificato ponant. 
Sed quamvis res ita se habeant, osteoidum notio nondum evanuit ex clinicis 
annalibus. 
Difficultas enim inter varias tumorum formas accurate distinguendi saepe tanta 
est ut vinci nequeat. — Quam difficultatem Weber in capitulo de diagnosi enchon- 
dromatum copiose enarravit, ubi praesertim de malignis enchondromatis monet, quam 
parum eorum symptomata sibi constent, quantopere ea et superficie et figure varient, 
quam facile et chemica reactio et microscopica exploratio in errorum inducat, quam 
cellae cartilaginis similes sint cellis majore nucleo praeditis in carcinomate medullari 
saepius occurrentibus etc. 
Quae quum ita sint clinicis certe ab enchondromate usque ad carcinoma me 
dulläre omnes tumores osseos, qui eodem maligno processu conveniunt, communi 
nomine osteoidum comprehendere licebit, dummodo eos anatomice inter se difierre 
teneant. 
Valde gaudeo, quod hie duos osteoidis casus, in nosocomio Fridericiano ab 
illustrissimo professore Esmarch operatos addere possum, quorum primus maligno en- 
chondromati Weberi, alter ossificato carcinomati medullari respondet. 
I. Christianus Rathmann, puer quatuordecim annorum, e sanis parentibus natus 
cum antea semper bona valetudine gavisus esset, die decimo mensis Novembris anni 
1856 in nosocomio receptus est. In ejus superiore altero quadrante dextri humeri 
introrsum, in anteriorem partem versus et aliquantulum extrorsuin tumor animadver- 
titur, magnitudine ovum anserinum aequiparans. Is uno anno antea primum obser- 
vatus erat. Turn jam magnitudinem ovi columbini habebat et ex eo inde tempore 
* 3 ) Archiv p. 253. 
13 j 1. c. pag. 79. 
M ) Lehrb. d. spec. path. Anat. p. 298. 
ls ) Lehrb. d. path. Anat. I, 265.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.