'samt
iSBMffxEm
'MC '■
•>-•'» •rsr; -.
fortuito regionem supra patellarem dextram intumescere animadvertit. Erat turnor
consistentiae mollis neque sponte neque compressione dolens. Illo ab tempore autem
tumor celerrime crescebat atque dolores adveniebant qui e turnore ad dorsum pedis
propagabantur. Medicus tum advocatus cucurbitas ad tumorem applicari atque tum
compressionem adhiberi jussit. Aegrotus XVII die mensis Junii in nosocomio re-
ceptus est.
Tumor circiter a medio femoris dextri incipiens et femur aequabiliter amplec-
tens, deorsum paullatim crescens in distantia triurn digitorum supra patellam circurn-
ferentiam maximam habet, tum autem ita decrescit ut regio infracondyloidea tibialis
utraque mensuras aequales praebeat.
Mensurae erant:
Circumferentia in altitudine trochanteri majoris dextri, sinistri
40 40 Ctm.
„ in medio femore 41 34 „
„ in distantia III digitorum supra patellam 53 30 „
„ in regione supracondyloidea tibiali 36 29 „
Tegumenta externa valde extensa, tumori non accreta, calorem auctam osten-
dunt. Tumor ipse nunquam dolorosus, consistentiam möllern habet, excepta parte
posteriore quae solidior est. Praeterea duo loca magnitudine nucum juglandium con-
dylis femoris respondentia et fluctuationem praebent et compressa dolores afterunt.
Facultas cruris movendi non sublata. Die XXII mensis Junii ablatio femoris facta
est. Haemorrhagia e venis dissectis copiosa erat; arteriis cruentantibus ligatura sub-
strictis lobi suturis nodosis consuuntur.
Exploratio anatomica partis ablatae, articulatione aperta praebet massam san-
guineam consistentiae gelatinosae, e fossa intercondyloidea provenientem, natam e
parte minore tumoris, quae, cartilagine articuli perrupta, in fossa intercondyloidea
paullulum prominet. Tibia nihil abnorme praebet. — Femore cum dissecto tumor
videtur candidus, circum os positus et cum eo cohaerens, superficiei gibbosae; in
periphei’ia consistentiae mollis est, in centro autem dissectus crepitat atque consisten
tiam duram, ossificatione partiali adductam, ostendit. In regione condyloidea utraque
cavernae inveniuntur sero subfusco et detritu flavo impletae. Inquisitio microscopica
structuram carcinomatis medullaris exhibet.
Primis diebus post operationem bene peractis, cum sanatio vulneris progressus
faceret die VIII mensis Julii dolores in dextra thoracis parte exsistebant et respiratio
impediri coepta est. — Exploratio pectoris in posteriore dextra ejus parte percussionis
sonum infuscatum usque ad scapulae apicem, auscultatio in inferiore parte spiritum
bronchialem praebet. Sequentibus diebus impedimenta respirandi augebantur, infuscatus
percussionis sonus mox etiam ad anterius dextrum pectus pertinebat, et aegrotus die
XX mensis Julii inter vehementissimam dyspnoen mortuus est.