mucosam stomachi et duodeni, excepto loco quodem circumscripto magnitudine duo-
rum thalerorum, in fundo ventriculi, fere in carbones adustam, ejusque vasa partim
nigro sanguine adusto impleta, omniaque signa vehementioris gastro-enteritidis acutae;
— attamen in tractu digestionis nulla perforatio inveniri potuit, via respiratoria
acido omnino non est affecta, etiam oedema glottidis et angina suffocativa desunt,
neque haemorrhagia tanta erat ut mortem adducere posset. — Notum est ex Orfilae
sentcntia acido sulphurico in stomachum inducto inflammationem et desorganisationein
hujus organi effici, qua mox etiam centra nervorum per stomachi nervös affectos
afficiantur, itaque mortem topicis solis laesionibus adduci. Noster vero casus potius
Bauchardati sententiam confirmat (vide Annales d’hygiene publique April 1837) earn
quidem intoxicatione per acidum sulphuricum duplici modo mortem adduci posse —
vel topicis laesionibus vel acidi resorptione. Sola enim resorptione acidi sulphu-
rici, etiam si topicae organorum laesiones desunt, mors celeris esse potest. Gra.
viores laesiones huic intoxicationi saepe deesse etiam Bamberger refert (vide Hand
buch der Patolochie und Therapie von Virchou B VI. pag. 275); quin, Lang (Wiirzb.
Correspondenzblatt 6. 1857) infantem puellam, quatuor hebdomadum, ’stomacace labo-
rantem, mortuam esse narrat, cum oris partes concentrato acido sulphurico tactae
tantum essent. Crebrius vero utraque mortis causa mihi convenire videtur, sicut in
nostro quoque casu verisimillime factum est. Nam quoniam signa paralysis muscu
lorum respirationis, trismus repetitus, oedema et paralysis pulmonum, symptomata illa,
quae brevi antequam aegrotus morcretur, observata sunt, universalem afFectionem
nervorum manifesto indicant, certe verisimillimum mihi videtur, ipsam quidem mortem
praecipue paralySÜn nervorum secutam, sed paralysin nervorum non solum ex vehe-
mentiore partium affectarum reflexu ad centra nervorum, sed etiam ex dyscrasia
sanguinis per acidum sulphuricum ortam esse. Quae natura fuerit dyscrasiae sanguinis
per acidum adductae, utrum acidum cujus major et concentratior quantitas inducfa
esset, basibus ljon conjunctum sanguine resorptum, an jam in stomacho et intestino
neutralisatum mutatumque sit, nescimus quidem, sed vix dubitari potest, quin inductum
acidum sulphuricum cum materia basica, aliis corporis conjunctionibus secundum affi-
nitatem detracta, ipsum se conjunxerit, ita ut cum in toto corpore tum in sanguine
normales acidorum cum basibus conjuntiones magnopere alterari necesse esset. Quam
ob causam fieri non potuit, quin functiones omnium organorum, quibus sanguis de-
generatus affertur et praecipue nervorum magnopere turbarentur, neque absonum est,
ut ab hac re potissimum paralysin nervorum deducamus. Quod ut certius profiteamur
illo, quod H. Wagner experimento suo, quod supra verbo tetigimus, invenit con-
firmati sumus. Reperit enim, si natrum sulphuricum imbutum parvis opii dosibus
motum peristalticum retordantibus in intestino diutus maneret, eaque ratione acidi
sulplmrici copia in urinam transcedentis multo major redderetur, staturn simul quen-
dam febrilem, quasi typhosum instare.