Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1857. (Band IV.)

Quod in nostro casu non, ut saepe solet, praecipue oesophagus affectus est, 
sed acidum revera in stomachum pervenit, haud scio an chronicae catarrhali intume- 
scentiae membranae mucosae oesophagi et largiori muci secretioni, quae in potatoribus 
saepissime observetur adscribendum sit. Possunt enim nervi sensitivi tunicae mu 
cosae chronico catarrho ad gradum quendam anaesthesiae redacti esse, ita ut acidi 
contactum spastica contractio reflectoria tardior sequeretur, quam quae aliter esset 
secuta. 
THESES. 
1) Conservatio virium et carnis et ponderis aegroti in diabete est praestantissima 
indicatio. 
2) Soluti sacchari quantitas non pondere sed volumine acidi carbonici e saccharo 
fermentatione orti optime exploratur. • 
3) In lecto aegroti exploratio sacchari secundum Fehlingium vel Bareswillium in- 
stituta sufficit. 
4) Sententia Bouchardati saccharum ex diabeticorum urina sedecim horis post coe- 
nam intermissis omnino evanuisse falsa est.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.