Volltext: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1857. (Band IV.)

symptomata deesse non minus consequens eet, quam «jus causas extern as, quae 
facile animadversa diagnosin certain reddunt. 
• Prognosis valde infausta est. Hydrophobia exorta, etsi in nonnullis casibus 
non satis notis seu artis seu naturae ope sanata est, fere omneni spem vitae adimit. 
Obductio hominum ex lyssa mortuorum similia praebet, atque canum sectio. 
Sanguis consistentiam habet similem olei resinosi, plenus est vesicularum gasis, et 
brevi tempore putrescit. Numquam specifics alicujus organi affectio reperta est. In 
eerebro, medulla spinali et nervis, ut in vago accessorio et sympathico interdum ex- 
sudationes et rubores se praebebant. In ore et in bronchiis mucus tenses et rubor 
apparebat. Tunica mucosa stomachi rubefacta et ecchymotica, papillae linguae dila- 
tatae, pulmones plerumque normales nisi quod interdum hypostases et oedema aliaque 
symptomata cum hydrophobia non cohaerentia aderant. 
Therapia. Tot remediis, quod antiquitus in lyssarn adhibita sunt, baud scio 
an in ulluin morbum medici invenermt et usi smt. Hihilo secius curatio lyssae ex 
Celsi Aurelianique temporibus paucos fecit progressus. Secreta quidern medicamenta 
et fraudes semper fuerunt, quibus hydrophobia sanari posse crederetur; sed nihil ad- 
huc inventum est, quo lyssa vere sanari posset. Specificorum quidern snfficiens copia 
cum jactatione quadam laudatur, sed sine, jure omnia. Faustior vero est prophylactica 
curatio. In stadio incubationis medico ornnis cura adhibenda est, ut lyssarn praeca- 
veat. Quare quo prius rnorsi medicum auxilio vocant, eo m'agis faustus exitus sperari 
poterit. Quemadmodum vero prophylaxis instituenda sit, nunc primurn accuratius 
describam.,,,, 
I. Prophylactica curatio ante omnia ad ipsum vulnus yeneno infectum pertinet; 
Venen um eniin aut in eo delendum, aut ex eo amovendum erit. In utrumque linern 
jam antiquitus compluria remedia adhibita sunt, quibus adhuc utimur. Celsus vulneri 
corroso et cauterisato cucurbitas applicabat, Galenus vulnus scarificabat et cauterisabat 
et siuiul theriacum praebebat. Actuarius majora vulnera propter vehementiorem lon- 
gioremque haemorrhagiam minus periculosa esse experientia edoctus, vulnus dilatabat, 
dilatatum ferro candenti cauterisabat, cauterisatum sale et allio obligabat. Hodie vul 
nus plerumque dilatatur et quam latissime altissimeque aut antimonio muriatico aut 
lapide infernali aut kali caustico corroditur. Acida concentrata minus certain eflicaci- 
tatem habere dicuntur. Post corrosionem purulentatio vulneris acribus unguentis vel 
pulveribus (cantharidibus, hydrargyri praecipitato) diutius sustentatur, ut si quid veneni 
in vulnere relictum sit, id suppuratione abluatur. Solum profluyium sanguinis ex 
vulnere, etiamsi non inhiberetur, et deinceps purgatio per aquarn vix sufficeret, cum 
particuliae veneni facile in aliqua plica occultari et retineri possint. Ad vulnus pur- 
gandum non frigida aqua, utpote quae haemorrhagiam sistat, utendum erit, sed cali- 
diore aqua, vel, sicut Kruegelstein suadet urina recenti, cui aequalis calor sit atque 
sanguini ipsi. Etiain ferrum candens apte adhibetur, cum eo non solum venenum
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.