IX
inatrem significari, quamquam. hoc ibi tantum fit, ubi plusculum ponderis signification!
adjicitur (Soph. Elect. 342 Schneidew.). Quare non negabo fieri potuisse, ut parens
a pariente eo tantum differret, quod priori formae i littera subtracta esset. Et sic
earn explicavit Pottius (Etymolog. Forsch. I, 116), qui eandem litteram in beneficentior,
magnificentia similiter elisam esse censet. Atque exspectamus sane benefieientior, magni-
ficientia. Quamquam horum verborum ratio paulo diversa est propterea, quod nec
beneficio sed bene facio in usu erat, nec positivi qui sunt beneficus, magnificus in
hac quaestione neglegi possunt. Itaque ilia quae Pottius attulit prope quidem accedunt
ad participiorum figuram, sed verae participiorum formae non sunt; et cum non modo
in iis participiis quae verbalem notionem retinent, qualia sunt cap-i-ens, fod-i-ens, sed
etiam in iis quae in adjectivorum et substantivorum ordinem transire solent, cujus
generis sunt pat-i-ens, sap-i-ens i littera praesentis propria manserit, veri simile quidem
non est eandem in hoc vocabulo casu quodarn periisse. Verum possit aliquis rursus
in aliam viam nos deflectere. Scimus enim in antiquiore Romanorum sermone i litteram
non tantum in pario et pariam et pariebam auditum esse, sed etiam in infinitivo, qui
legitur in Ennii Annal. 10
Ova parire solet genus pinnis condecoratum
et in futuro, quod in Pomponii Bononiensis v. 20 servatur
si praegnans
Non es, paribis numquam.
Quare par-i-o, pe-per-i, par-tum, par-i-re illo quidem tempore non cum cap-i-o, cep-i,
cap-tum, cap-e-re, sed cum ven-i-o, ven-i, ven-tim, ven-i-re ejusdem notae f'uit; eamque
ob causam dixerit aliquis hanc inter breviorem et ampliorem stirpem differentiam non
ad temporum, sed ad verborem formandorum rationem pertinere, et pariens atque
parens ita fere distingui ut sonant, lavare ab iis quae antiquioris usus sunt sonunt,
lavere, praeterea a simillimo veniendi verbo formari e-ven-at (Enn. Trag. 238, Plaut.
Curcul. I 1, 39, Pompon. 35) ad-ven-at (Plaut. Pseud. 1030), a potiendo non tantum
pot-i-tur et pot-i et pot-e-re-tur sed etiam pot-ens. Nam hoc quidem qui a possum
derivant, ex participiis quae sunt prae-sens, absens non didicerunt, quomodo parti-
cipium verbi ,esse’ formandum esset. At pot-ens quoque aliud atque pot-iens significat;
nam ut parens ca mulier vocatur quae peperit, sic potens qui potitus est vel
ad potentiam pervenit, et formatio verborum saepissime in ipsa flexione sedem
habet. Quamobrem qui par-i-o et ven-i-o ad aliud atque cap-i-o verborum genus
pertinere existimat, ab eo nihilo minus concedi potest, in parentis nomine aliquid aoristi
2