. Die proximo post sinistri oculi palpebrae et conjunctiva vehementer erant
sugillatae. Reactio universalis turn intrans apparebat ex vehementi cervicis et occi-
pitis ordore explicato, sicut ex pulsu pleniore et firmiore, sed retardato magis quam
accelerato. Sanguis ex vena effusus magnam in se habebat coagulationem fibri-
nosam.
Quinquaginta fere dies postquam praeterierunt, quibus modo abibant magis
indicia, modo magis crescebant, melior quaedam conditio sibi constare velle visa est.
Aegrotus caput et in latus paullulum movere et sursum versum potuit, os baud
parum multum aperire. Liquorum haustus felieiter successit, sed firmioribus, corpori-
bus devorandis impedimentum quoddam abesse aegrotus sensit nec, nisi pluribus de-
vorandis conatibus factis, talia corpora demitti poterant. Tabs quum esset conditio
satis mediacris, homo a conatu labores suos rusticos rursus suscipiendi non ab-
horrebat. Sed tantum aberat, ut sensim ad labores graviores consuesceret, ut totum
diem, vehementem sole ardorem fundente, in agro protinus laborem susciperet quod
quidem effecit, ut octo diebus post laboribus suis iterum cedere deberet et in statum
rnulto deteriorem recideret.
Cephalalgiae prioribus multo majores incidebant, nec non omnia, de quibus
dixi, turn difficiliora revenerunt indicia, in quibus tarnen nulla vasorum excitatio, duxn
et caput frigidum est. Quae conditio tum complicata etiam erat cum catarrho bron-
chiali copiosam expectorationem et sudores prufusas secmn ducenti. Denuo turn
afficiendi sigua modo magis evanescebant modo crescebant. Magis etiam processus
spinalis turn prominere videbatur.
Curandus erat aegrotus medico, quern supra nominavirnus, hac quidem ratione:
initio, reponendi experimenta postquam irrita fuerunt, ad cervicem frigor applicabatur,
venaesectio facta est; deinde frigoris in locum cataplasmata adhibebantur. Postea
conditione in deteriorem mutata, ‘ morphium erat utilissirnum, nec non tempore post
vesicantia, ferrum capdens et setaceurn applicata sunt.
Die mensis Octobris vicesimo septimo aegrotus receptus est nosocoinio post
Fridericurn sic dicto, Kiliensi et die proximo post a me primum visus est.
Status praesens die ejusdem mensis vicesimo octavo : Aegrotus statura satis
rnagna et musculosa in lecto sedens maximarn diei partem elegebat. Cujus caput ita
proclinatum, ut mentum thoraci proprius sit et sinistrorsum versum, ut facies in
latus sinistrurn spectet, positione numquam mutata. Musculus sternocloidomastoideus
dexter vehementer prorninet. Mentum a fossa jugulari septem distans centimetrorurn
intervallo usque ad undecim removeri potest. Frons et sternum in angulo gradus
centum et sexaginta metienti versantur.