7
tale genus vero adesse, nullo modo suffecit, quurn prirnum cervicis rotatio haud esset
tarn insignis, quam quae in plerisque casibus a plurimis auctoribus describitui’, deinde
quum musculi illi, quibus ilia effici posset, maxime musculus sternocleido-mastoideus,
contracti essent, denique quum faciei in alteram partem declinatae nulla in vertebrae
luxatae processu spinali diversitas iii alteram partem oppositam responderet.
Itaque nobis statuendum videtur, hanc versationem colli a musculis contractis
pendentem, in cunctis vertebrarum cervicalium articulationibus effectam esse.
Üt luxationem ad utrumque latus pertinentem assumamus, in nostro casu id
tantum suadet, quod in anamnesi commemoravimus. Nam Malgaigne aliique auctores
luxationis ad unum latus pertinetitis causam plerumque nimiam capitis versionem
esse, at luxationem ad utrumque latus pertinentem nimia capitis inflexione effici pro-'
fitentur. Nostro in casu, quum homo a loco quodam admodum altiore ad terram
planam praecipitasset, caput erat nimis infiexuin.
Quod vero ad nervi auricularis rnagni et nervi occipitalis minoris atfectionem
attinet, quum anaesthesia, quamvis luxata vertebra nondum reposita, brevi abiret,
colligendum videtur, nervös exsudatis inflammatoriis, nec ipsa vertebra luxata affec-
tos et compressos esse. In casu quodam, ab Ollivier memorato, ubi quarta vertebra
cervicalis luxata esse traditur, anaesthesiae in nervi supraclavicularis regione locus
erat.
Quod denique ad nostri casus curandi rationem attinet: extendendi apparatum,
de quo dixi, ad sanandum magnopere conduxisse vix affirmem. Proderat sane cal-
munae vertebrarum cervicalium movendae, quippe quum motüs maximeque rotatio
inter ilium multo faciliores essent, quam extra. Plurimum profuisse antiphlogosim
pro certo habeo, quum descrescente tumore mflammato aflfectionis signa (juaeque im-
minuerentur: capitis positura melior, motus liberiores fierent, devorandi impedimenta
abirent neque, quin homo, circumspecte si taceret, labores suos usitatos denuo esset
gesturus, dubitandum erat.