Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1858. (Band V.)

4 
Formey *) quum morbum esse nervorum affectionem sentiat, ejusque causam 
proximam in aotione fortiore nervorum organum urinalium videat, qua urina excreta 
et natura et copia mutetur opium commendat cujus vi quum nervorum omnium tum 
maxime systematis vegetativi agitatio coerceatur. Affirmat inchoante morbo parvas 
opii doses, quum maxime et sanguinis detractiones locales iis accesserint, ad tollen- 
dum morbum sufficere, imino eo procedit fiduciae, ut fausto et opii et omnium ner- 
vinorum successu rationem suam de diabete adminiculetur. 
Summo deinde studio opium laudat Hufeland, 1 2 ) hic quoque causis e ratione 
quadam sumtis. Et ille proximam morbi causam in perversa quadam vi nervorum ad 
urinam excernendam proxime pertinentium positam esse contendit, et opium habet, 
remedium, quo nervorum systema vehementer affici et mutari possit. Aptissimum et 
sanationem pro cerbo pollicens opium habet iis casibus, in quibus in cutis exspira- 
tione depressa causa morbi remota posita sit, quod plerumque fieri censet. Nullum 
alind remedium nisi opium tarn vehementer, tarn violenter ad cutem pertinere, sudo- 
rem tarn profusum, qualescunque sint conditiones producere, tarn ab interiore ad ex- 
teriorem corporis partem omnia vertere atque pellere. Opus tarnen esse contendit, 
ut renum hyperaemia tollatur praemissis sanguinis detractionibus. Exemplum senten- 
tiam suam confirmans exhibet casum satis notum Zippii doctoris 3 ) quippe sanguinis 
detractionibus magnoque opii usu sanati. Morbi dum cbnstet natura in sola nervorum 
affectione praeter opium belladonnam quoque aliaque narcotica atque nervina optima 
esse remedia dicit, denique in casibus, ubi causa remota nulla possit inveniri, ubi 
igitur proxima causa tollenda sit, in manca ipsa urinae excretione posita, opium prae- 
fierri debere aliis remediis, quum certe et maximam in se liabeat vim narcoticam, 
nervosque optime commutet, et ad renes atque urinae secretionem per se maxime 
pertineat. Quam senteritiam experientia affirmari, sanatum 6nim esse diabetem magno 
opii usu et a Tomassini et a Bailly et a Blanc, nec non aliud sanationis exemplum 
esse in ,,Medical Repository anno 1824.“ 
Stochius 4 ) quum morbum existimet constare in illorum nervorum automati- 
corurn paralysi, qui resorptioni praesint, opio utitur propter magnam ejus hos incitandi 
vim, quippe alienus a Formey, quem supra vidimus opio adhibito imminuere veile nervo 
rum actionem. Priinum accuratius descripsit factas opii usu symptomatum morbosorum 
mutationes: sitim simulque urinam secretam minorem fieri, cutis exhalationem incitari, 
denique praebito opio largiore urinae gustum dulcem abire. Itaque opium et ad tol 
lenda ea, quae pathognomonica sint, et ad submovendam causam proximam vi sua ad 
1 ) Vermischte medizinische Schriften. Band 1. Berlin 1821. 
2 ) Huf eland's Journal. Band 65. Anno 1827. 
3 ) 1. c. pag. 1 seq. 
4 ) Versuch einer Pathologie und Therapie des Diabetes mellitus, von Dr. Aug. Wilh. v. Stosch. 
Berlin 1828. • i
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.