Volltext: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1858. (Band V.)

dyspnoea ilia in dies crescens et dolores lateris dextri ab aegroto percipiebantur, qui 
dolores pleuritidi secundariae tribuendi sunt. Sed etiam cognito pyopneumothorace 
saepe videtur difficile esse, quantum liquoris in cavo pleurae inesse putandurn sit, 
cum aliqua probabilitate indicare; in hoc certe casu id, quod Wintrich 1 ) contra Skoda 
contendit, semper quantum sit liquoris accuratissime posse dici, nullo modo nobis 
probari potest. Etenim quum quotidie instituta exploratione conjecissemus, non 
magnam esse liquoris copiam, valde mirati sumus magnam, quam reperimus copiam. 
Quantum fuerit aeris, deficiente apparatu non potuimus emetiri; quamvis satis multum 
fuisse visum sit, quum thorace aperto, claro cum sibilo evaserit. Qualis sit iste aer 
hucusque non accurate exploratum est, etsi omnes consentiunt, nitrogenium perquam 
praevalere. 
Locus perforationis nostro casu non potuit reperiri, quamvis studiose quaesi- 
vimus ; quod non ita mirum videbatur, si reputaverimus, foramen illud minimum esse 
solere. Potuit tarnen fieri, ut aliqua parvarum illarum cavernaruin communicationis 
causa fuisset. 
Ceterum morbus ita processit, ut fieri solet in pyopneumothorace ex tuberculosi 
sensim orto: dolores principio vehementissimi postea magis magisque deereverunt, 
dyspnoea autem eodem rnodo quo aer et liquor aucta est, et quum supremis diebus 
aegrotum vox paene defecisset, decessit file debilitatus et consurntus inter asphyxiae 
symptom ata. 
Hujus morbi omnino desperati therapia non potest esse nisi palliativa et 
symptomatica; suinmum semper erit, ut vires sustententur doloresque leniantur. Quae 
rationes nos quoque in tractando illo aegroto duxerant. Num, magna li(|Uoris copia, 
thoracentesin liceat instituere, de hac re multum in utramque partem disputata sunt; 
mihi quidem videtur non esse instituenda nisi summo asphyxiae periculo. Sed utut 
res sese habet, hoc remedium est palliativuin. Hoc vero casu de ea nc cogitari qui- 
dem potuit propterea, quod in tempore, quo recte potuisset institui, phthisis non 
solum pulmones sed .etiam tractum intestinalem adeo affecerat, ut, qui erat aegroti 
marasmus, thoracentesis non modo non profuisset verum etiam. mortem acceleravisset. 
') Cf. Virchow, Pathologie und Therapie, V. Band, I. Abtheilung, 2. Hälfte.
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.