substrictionem circuitus tumoris adeo auctus erat, ut pluribus partibus ruptura cutis
immineret; pulsatio cessaverat; amputatio femoris facta est. In tibiae latere interno
degenerationis carcinomatosae vestigia inventa sunt; turnore ad perpendiculum dissecto
caveae apparuerunt, quarurn prima et maxima substantia gelatinosa impleta erat; aliae
eadem substantia, aliae substantia sufflava passim subnigra, quae carcinomatosa visa
est, refertae erant. In membrana, qua caveae illae intrinsecus tectae erant, vasorum
ramificationes apparuerunt, quae arteriis liquore injectis dilatatae erant; quin etiam
liquor injectus in caveas nonnullas penetraverat; in aliis denique cavearum illarum
coagulationes fibrinosae, quae plerumque in aneurysmatibus inveniuntur, exstiterunt.
Tumor secundus item a t capite tibiae profectus erat; aqua per arteriam poplitaeam
immissa per plurimas aperturas in tumorem multasque caveas haemorrhagicas penetra-
vit, quibus ille trajectus erat. Tumor denique tertius in ossibus pedis situs; os meta
tarsi secundum carcinomate destructum erat; extremitates posteriores ossis metatarsi
priini, secundi et tertii emollitae erant; substantia spongiosa ossis cuneiformis primi,
quod partim destructum et emollitum erat, texturae splenis vasculosae adaequata est.
Quibus tumoribus a Dupuytren observatis elucet, qua ratione osteo-carcinomata
pulsantia oriantur et immutentur. Nam morbo ineunte substantia ossium spongiosa
emollitur et texturae vasculosae splenis adaequatur (cas. Ill); morbo procedente vasa
tumoris magnopefe augentur et amplificantur, arteriae ossium dilatantur; haemorrhagiis
excavationes sanguine impletae nascuntur, quae cum arteriis ossis communicant
(cas. II); denique in excavationibus illis coagulationes fibrinosae formantur, quales in
aneurysmatibus veris exstant (cas. I). Quibus omnibus consideratis verisimillimum fit,
tumorum ossium, de quibus quaeritur, naturam veram pro aetate eorum majore vel
minore saepissime parum intellectam esse. Textura ilia mollis, vasculosa, colore flavo
et rubente, quam ineunte osteoaneurysmate jam Scarpa sub periosteo condensato
observavit, a Dupuytren carcinomatosa habetur. Si Chelius dicit, in osteoaneurysma-
tibus veris interdum complures cavernas coagulationibus fibrinosis refertas, quarum
unaquaeque cum arteria cohaereat, inveniri, contra tumoribus illis a Dupuytren obser
vatis apparet, cavernas quoque illas haemorrhagicas, quae in osteocarcinomatibus pul-
santibus exstant, coagulationibus fibrinosis impleri posse. Denique si in inemoriam
nobis revocamus, saepenumero complures tumores ossium pulsantes in eodem aegrato
exstitisse nunquam vero una cum illis aneurysma in partibus corporis mollibus obser-
vatum esse et operatione facta morbum plerumque recidisse, dubitari jam nequit, plu-
rimos tumorum illorum ossium, qui pulsant, e carcinomatibus medullaribus aneurys-
maticis et cavernis haemorrhagicis trajectis constitisse.
Aetiologia. Causae tumorum ossium, qui pulsant, primae obscurae sunt.
Quam osteoaneurysmatis veri causam Carnochan statuerit, supra jam commemoravi-
mus; in qua statuenda mirum et obscurum videtur, quare tantum arteriae ossium,
neque vero simul aliae corporis arteriae atheromasia afficiantur. Quod attinet ad ostco-