Casu quodam, quem in nosocomio academico Kiliensi observavi, concitatus
facere non poteram, quin de conjunctione inter cor et animum diu ac diligenter medi-
tarer. Atque quid cogitari potest jucundius studio hujus rei, ingenio hominis adhuc
tarn latentis? Itaque opera et antiqua et recentiora, quantum poteram, perlegi per-
lectaque alia cum aliis comparavi. Sed ut non in arte medica sola, verum etiam in
aliis doctrinis saepe fieri solet, ut in antiquioribus seriptis ea inveniamus, quae apud
recentiores auctores frustra quaesivimus; ita de hac re antiqui scriptores jam multa
et vera locuti sunt, quum medici recentiores earn per longum tempus negligerent.
Jam in seriptis philosophorum Graecorum nonulla reperimus de conjunctione inter cor
et animum; atque Aristoteles cordis vim ad animum tanti acstimavisse dicitur, ut cor
animi sedem esse statueret. Sed paulatim et philosophi et medici cordis ommno obli-
visci et cerebrum solum animi sedem habere inceperunt; quo factum est, ut usque ad
hoc saeculum in iis, qui animi morbis laborabant, cordis paene nulla haberetur ratio.
Kreysig, Corvisart, Testa demum in operibus suis „de morbis cordis“ ejus vim ad
animum compluribus exemplis illustraverunt. Optime autem meritus est de hac re
Nasse, cujus scriptum 1 ) et ingenii et exemplorum plenum effecit, ut inde ab hoc tem
pore medici graviditatem rei paullatim intelligere inciperent. Attamen demum post
multos annos passim de illa conjunctione scriptum est; atque inter recentissima opera
paene nullum invenias, quod de re tarn gravi aliquid novi attulerit.
Nasse sumino jure in eo, quod nominavi, scripto affert, organa quaedam exis-
tere, quorum conjunctio cum animo aeque clara sit ac demonstrata, quam cerebri.
Horum autem organorum, in quorum numero praecipue cor, hepar et organa sexualia
refert, cor certe maximam vim ad animum exercet. Jam vulgus inde ab antiquissimis
temporibus, si quosdam animi sensus verbis exprimere volebat, voce „corde“ uti con-
suevit; atque quantumcunque medici hunc linguae usum exstinguere studcbant, morem
ilium usque ad hanc aetatem conservavit. Atque quo jure vulgus hac voce utatur,
mox videbimus. Neminem esse arbitror, qui nesciat singula sensuum genera certain
ac diversam vim habere in statum cordis. Notius est, quam ut longius explicem, cor
dis ictum in gaudio accelerari, atque ut alii observarunt, saepe undulatum esse; in
1) Nasse’s Zeitschrift für /jsj/c/». Aerzte 1818. Band I. S. 19.
1*