Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1855 (Band II.)

5 
sectionitras nituntur, quarum multae perspicue demonstrant, cordis vitium diutius exstitisse 
quam animi morbum. Pauca vero exempla animi morborum sunt observata in homini- 
bus vitio cordis affectis adhuc vivis; ex quibus dare intelligi potest, animum deraum, 
postquam cordis vitium longius breviusve constiterit, in morbum cecidisse. Postea redire 
volo ad hanc rem gravissimam. Atque roges fortasse, qui morbi cordis praecipue valeant 
ad animum? Ut incipiamus a superficie cordis, primurn nobis occurrunt morbi peri 
cardii. Is status, in quo pericardium cum corde, rarius cum pleura, concrevit, saepissime 
animi morbos procreat, maximeque melancholiam; quae quidem tantopere crescere potest, 
ut non paucis in casibus tales homines ipsi vita se privaverint. Corvisart narrat, 
juvenem quendam, qui melancholia commotus se veneno interfecerat, in sectione nihil 
praebuisse, nisi talem conjunctionem cordis cum pericardio. In milite quodam, qui 
saepe sine causa inquietus et angore affectus fuerat, cor et pericardium inter se conjuncta 
erant. Idem reperit Corvisart in juvene quodam, cujus facies jam per complures an- 
nos signa melancholiae tulerat, donee ipse veneno se perderet. Adhuc aliorum casuum 
mentionem facit ille magnus vir in operibus suis. Hydropem pericardii causam fuisse 
melancholiae, casus cujusdam memini, in quo, ut Schieber narrat, 1 ) sectio et hyper- 
trophiam cordis et hydropem pericardii praebuit. Greding 2 ) affert, centum hominum 
mania affectorum triginta fuisse, quorum cavum pericardii magnam seri copiam in se 
continuerit; atque inter viginti quatuor melancholicos quatuordecim in sectione hydro 
pem pericardii praebuisse. Non minus frequenter mutationes situs cordis ad affectio- 
nes animi valent. In hoinine, qui, jam diu melancholia atfectus, in fiumen se merserat, 
sectione facta, situs cordis transversus inventus est, ita ut basis ad dextrum, apex 
ad sinistrum latus versa essent. 3 ) In alio homine, qui melancholia commotus ipse se 
occiderat, sectione facta, basis cordis ad sinistrum, apex ad dextrum latus versa erant. 4 ) 
Quae commutationes situs cordis quum magnam vim ad animi affectiones exerccant, 
ita ut certum animi morbum, neinpe melancholiam, gignere videantur, conquerendum 
est, quod tarn pauci casus hujus vitii cordis existunt. Quod adtinet ad mutationes 
cordis magnitudinis, praecipue hypertrophia cordis cum et sine dilatatione attentione 
nostra digna est. Complures casus observati sunt, in quibus homines maniaci, rarius 
melancholici, cordis hypertrophia affecti fuerunt. De componendis talibus casibus prae 
cipue Greeding meritus est. Atrophiam cordis rariorem causam esse morborum animi, 
item ex Greedingi observationibus elucet. Attamen silentio transmittere non possum, 
Müllerum in sectione feminae cujusdam dementis cor tain parvum invenisse, ut cordi 
infantis similis esset. Sed major est numerus eorum morborum animi, qui vitiis atrio- 
rum cordis orti sunt. In aneurysmatis cordis singulis casibus observatum est, homi- 
1) Damerow’s Zeitschrift für Psychiatrie. Berlin 1849. Band 0. S. 41. 
2) I. Theil. S. 344. 
3) Testa über die Krankheiten des Herzens, aus dem Italienischen von Sprengel. S. 173. 
4) Guislain traits sur l’alicnalion mentale. Tom. 1. p. 82.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.