Dejotarum qui liberos suos interficiebat, in sectioh'e illam quidem hypertropbiam cor
dis, cujus apex dextrorsum versus erat, hunc verocor nimie durum et crinibus obtec-
tum praebuisse, historici narrant. Complures alios casus, in quibus in sectione prae-
donum cor crinibus circumdatum inventum est, Benivenius x ) Muretus 1 2 ) et Amatus 3 )
nobis tradiderunt, Situs cordis irregularis, hypertrophia cordis, dilatatio ventriculorum
aliaque hujus organi vitia in hominibus maleficis tarn saepe reperta sunt, ut haec
exempla vim vitiorum cordis ad mores hominum perspicue ostendant. — Denique
commemorare volo rem illam mirabilem, homines optimos et praestantissimos, quf
quibusdam cordis vitiis laborabant, saepenumero opinionem terribilam dejicere non
potuisse, se inane quoddam et horribile delictum commisisse.
Multa alia afferre possem exempla, nisi metuerem, ne longior fierem, quam
par est. Atque, ut baud negem, non in omnibus casibus certe demonstrari potest,
vitia cordis animi affectiones perfecisse. Sed quum complures observationes attulerim,
quae perspicue demonstrant, vitia cordis prius exstitisse, quam animi morbos, in quo
rum numero praecipue sunt commutationes situs cordis, plerumque innatae, hypertro
phia et atrophia, denique ii casus inflammationis cordis, qui in hominibus vivis obser-
vati sunt hand intelligo, cur non in iis exemplis, in quibus illud dubium est, idem
statuendum sit. — Attamen sane scio, multis in casibus, in quibus vitia cordis vere
existunt; sive id observatum sit in mortuis sive in vivis hominibus, niholominus nul-
lam animadversam esse animi mutationem. Cujus rei quae causa sit, hoc tempore
adhuc nobis latet. Aeque intelligere non possumus, cur eadem cordis vitia non sem
per eandem animi affectionem, sed mox melancholiam, mox maniam gignunt; quam-
quam, ut vidimus, fatendum est, nonnulla cordis vitia saltim in multis casibus certum
animi morbum procreare videri. In quorum numero praecipue refero mutationes situs
cordis, quos saepissime melancholia sequitur, tum polypos cordis, qui in plurimis casi
bus rnaniae causae esse videntur, denique aneurysmata cordis, quae sola iracundia
comitatur. Etiam illae conjunctiones inter cor et pericardium frequentissime melan
choliam perficiunt. Atque si mente agites morbos animi, cordis vitiis perfectos, non
putes, quaeso, hos semper esse morbos veros et perfectos, sicuti maniam, melancho
liam etc.; multis in casibus cordis vitia formas quasdam morborum creant, quae non
eam altitudinem assecutae sunt, ut vere nominari possint morbi. Multi casus etiam
sunt, in quibus animi affectiones quasi in medio staut inter duos morbos, ita ut mox
huic, mox illi morbo adpropinquent.
Venio ad quaestionem gravissimam, nempe: qua via ilia cordis vitia ad ani-
mum valeant, vel ut ita dicam, qualis sit conjunctio inter cor et animum, quam con-
stare satis illustratum est. Duae solae viae patent, quas breviter cxponam. Haud
1) Curat, med. Centur. VI. Cur. 65.
2) De abdit. morb. et curat, caus. C. 83.
3) Var. led. L. 12. Cap. 10.