4
simam. Abdomen tumebat, et hepar non ita paulo majus esse percussione intelligi
poterat, qua ex causa hypochondrium dextrum prominebat et inanus adposita dolorem
concitare videbatur. Lien quoque, si etiam gradu minori ut hepar, magnitudine emi-
nebat. Linguae membrana mucosa subflavida, alvi excretiones tardae, sedes ipsae
fuscae et durae. Urina sedimenta acidi urici ejusdemque salium deponebat.
E vultibus et habitu aegrotam gravi anxietate animique oppressione affectam
esse videbamus. Pavida plerumque conclavis ostio adstabat, omni modo se subduce
bat, horti sepem altam aliquando transiliens passibus velocibus fugam celerabat. Ne*
que sponte ulla verba ore edebat, neque quaerenti respondebat, si vero magis magis-
que verbis ei instaremus, submissa voce verbum „Ita“ proferebatur, quo quidem
constabat, ut quae dicta essent, animo non comprehendisset. Operibus domesticis
simpliciox’ibus fungi non poterat, sed oculos hebetes anxie convertens iners et socors
adstabat. Quum vespere diei, quo erat recepta, cibum sumere nollet, ipse postquam
sub oculis suis edidi jusculum leve cochleari ad os dedi, quod haurire non reniteba-
tur. Diebus insequentibus ipsa cibis et potionibus antepositis vescebatur. Etiamsi
maximam anxietatem obtulit, tarnen jussis nullum renisum opponebat, si balnei usum
excipis, cui tantis viribus et laboribus repugnabat, ut de hoc incepto desistere opor-
teret. Cujus rei causa fortasse in consuetudine balnei deficiente quaerenda erat.
Primis noctibus somno inquieto fruebatur, sed tarnen e lecto non surrexit.
Curae nobis fuit, ut cucurbitae cruentae ad hepatis regionem atque ad cervi-
cem emplastra cantharidum repetita apponerentur; nec minus instituebantur pedum
lavationes, quibus puellae commodis et initio vespere secundo deinde tertio quoque
die institutis singulis Aq. regiae Uc. j/3 addimus. Fomenta ejusdem miscelae regioni
hepatis imponebantur. Insuper solutio Natr. sulphur, et Extract, tarax. atque postea
aqua mineralis, quae audit „Mariakreuzbrunnen“ praescribebatur. Tempore diurno erat
in conclavi, in quo nonnullae ac tranquillae aegrotae de colo nebant, quibuscum
etiam in cubiculo eodem dormiebat.
Cura tali modo instituta 'jam mense Julio magisque Augusto valetudo aegrotae
et quidem paulatim celerius melior facta, est. Neque vultus anxietate distorsi, neque
pupillae justo ampliores erant; oculi attentiores, habitus validior. Ciborum desiderium
alvique dejectio a consuetudine non aberant; pulsus arteriarum frequentiam et vim
normalem ostendebat; conditio cutis panniculo adiposo adaucto in integrum rediebat.
Hepatis tumor sensim multo evanuit, ita ut neque in hypochondrium promineret neque
pulmonem comprimeret, quod perspicue intelligendum, quum in prima abdominis ex-
ploratione hepatis circuitum in cute lapide infernali designavissemus. Nec minus spien
spatium brevius occupabat. Sirnul cum morbo corporis cedenti animi etiam insani
symptomata dilabuntur. Angoris indicia pedetentim moribus consuetis cedebant;
aegrota res hominesque attentius spectabat, colam tractabat, habitus sui et vestimen-
torum magis quam antea rationem habebat. Puella sub finem mensis Augusti, quo