6
aliae viae magis commodae ad morbi ortum satis explicandum patere nobis videntur.
Has nos ingrediemur.
Etfectum proximum refrigerii mensium suppressionem habemus, quod creber-
rime observari potest; nobis vero ilium nexum hoc in loco non respecturis disseren-
dum est, quo modo uteri secretio interrupta mentis alienationem effecerit. Omnes
quidem auctores, qui de animi morbis scripserunt, menstrua ordinem non servantia
causis insaniae adnumerant, morborum casus tarnen nostro similes, qui ceteris aliis
causis, quatenus intelligi potest, caret, rarius observentur. Si Esquirol 1 ) dicit, sup
pressions haemorrhoidum, mensium, leucorrhoidum animi pathematibus et libidinibus
frequenter conjunctas et ex Ins ortas inveniri, ita ut observationes, in quibus illae
causae ut verae descriptae sint, dubiae fiant, atque si iste illico mensium suppressio
nem partem sextam omnium causarum physicalium praebere commemorat, nobis hic
numerus nimius yidetur esse. — Guislain, vir experientissimus, suppressionem men-
struorum conditionem insaniae directam rarissime appellari posse affirmat. Ille scrip-
sit: 2 ) „je ne me rappelle pas avoir jamais rencontre dix alienees, chez qui cette
influence de la suppression menstruelle sur la generation de l’etat phrenopathique
apparüt nettement. Souvent je constate cet etat mental a Tage critique comme suite
de la cessation du flux catamenial: mais je ne l’ai renconnu avec tous les caracteres
d’evidence rigoureuse que dans les cas exceptionels, chez des femmes ou des Alles
jeunes.“ — Griesinger 3 ) haec dixit: „Die einfachsten, aber auch seltensten Fälle sind
die, wo bei zuvor gesunden Personen nach einer schnellen Cessation oder Unterdrückung
der Periode acute lebhafte Gehirnhyperaemie entsteht und unmittelbar damit Geistesver
wirrung ausbricht.
Apud nostram aegrotam rem se ita habere putamus, etsi non cerebri hyper-
aemia acuta sed plethora abdominalis causa excitans fuisse nobis videtur. Consulto
dicimus haec ita videri, quia aegrota morbo incipiente a medico non observata est,
itaque non utique contendi potest, sanguinis congestiones caput versus defuisse, quin
capitis dolor speciem earum forsan praebebat. Sed tarnen ex symptomatibus aliena-
tionis animi indiciisque plethorae abdominalis nec minus ex his conditionibus in
utramque partem aequo gradu delabentibus nostram opinionem justam habemus. Ca
pitis dolorem, ut hoc symptoma illico dicamus, in principio omnium fere animi nec
paulo minus plurimorum corporis morborum animadvertimus. Minime ille dolor sem
per cerebri hyperaemia incitatur; quod perspicuum, si consideres, dolorem, irritatione
nervorum modo periphericorum modo centralium ortum, sensum animi in sua integri-
tate laesi esse. 4 ) Commemorabimus quoque Flemming, virum doctissimum, capitis
1) L. c.
2) Lecons orales sur les Phonopathies. Tome II. p. 75.
3) Pathologie und Therapie der psychischen Krankheiten.
4) V. Psychologie und Psychiatrie von Hagen, Wagner's Handwörterbuch II, 745.