Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1855 (Band II.)

quae animum impediunt, ne vires libere exerceat. Sin autem cerebri functio perversa 
in consuetudinem redit, atque partes cerebri ad tunc usque oppressae et quasi dor- 
mientes denuo ad strenuitatem habiles fiant, est vis animi ipsius integra, quae cogita- 
tiones et sententias rectas et errorem abigentes evocat. Quid igitur est, in quod 
insanorum medicus curas impendeat? Est animus integer et corpus aegrotum. Causas 
cerebri prave efficacis removere, animoque conditiones recte agendi reddere medicus 
studet, qua ratione omnibus remediis potitur, quibus aequilibritatem facultatum animi 
restituat. — Quaenam denique sit cerebri functio animum agens? Nescimus. In qua- 
nam parte cerebri sedem habeat? hac de re sunt opiniones diversae. Animum 
autem arbitramur nec aegrotare nec mori, sed eum esse: „Der Odem des lebendigen 
Gottes! “ 
THESES DEFENDENDAE. 
1) Nulla functio psychica sine materiae immutatione. 
2) In insania curanda medicamina minoris momenti. 
3) Variola et variolois idem est morbus. 
4) Nutritio et inflammatio gradu tantum differunt.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.