Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1855 (Band II.)

6 
rantibus oppugnanda sunt, Usus remediorum resolventium adhuc irritus erat. Maxime 
aegroto quies neeessaria est. 
Quibus praemissis, casam a me observatum narrabo. 
Carolus Hansen, nauta, triginta septem annos natus, statura firma, die octavo 
mensis Maji hujus anni rnedicum hujus urbis de tumore colli lateris sinistri consul- 
tavit. Usque ad hoc tempus semper valuerat et perpetuo munere suo functus erat. 
Tumorem spatio hebdomadum paucarum ortum esse et caussam se nescire dixit. 
Palpatione tumoris a medico instituta aegrotus subito, sicut in apoplexia, ad terram 
cecidit. Statim venaesectio facta est, et aegrotus in nosocomium chirurgicum prope 
situm latus est, in quo diligenter exploraretur. Facies ruberrima; membranae mucosae 
pallidae erant. Lingua valde obtecta erat. Numerus respirationis et temperatura haud 
multum justo majora; pulsus in horae sexagesima parte quinquagies octies repetitus 
est. Palpebra dextra semiaperta, sinistra clausa erat, quae tarnen interdum aperta est, 
itaque strabismus convergens cognitus est. Pupillae magnitudinem et reactionem justam 
liabuerunt. Facies ad latus sinistrum distorta erat, et dextri lateris musculi motus 
non participes erant, quod maxirne erat manifestum, quum aegrotus os inflaret. Vultus 
aegroti ferox; angulus oris sinister ad oculum attractus est. Linguae apex ad latus 
sinistrum, corpus ad dextrum se vertit. Respiratio cum strepitu stridenti conjuncta 
erat, qui effectus est paralysi veli palatini partis. In collo paralysis et spasmi sympto- 
mata non aderant, sed tumor repertus est, cujus pars a sternocleidomastoideo obtecta 
est. Situs est tumor in trigono colli superiore, ubi carotis externa et interna sinistra 
ex si stunt, et ovi columbini magnitudinem liabuit. Palpatione pulsatio manifesta totius 
circumferentiae cognita est, et magna compressione facta tumoris magnitudo minui 
visa est. Strepitus neque manu neque aure cognosci potuit. Medicus primo rogatus 
tumorem post aegroti lapsum minutum esse dixit. In reliquis corporis partibus tho 
racis musculorum et diaphragmatis innervatio intacta erat, interdum contra spasmi 
musculorum abdominis lateris sinistri apparuerunt. Extremitates lateris dextri paralysin 
ostenderunt, quarum tarnen temperatura et pulsus justa erant. Partibus, quae paralysi 
effectae erant, irritatis, motus effectus est, Deglutitio et urinae dejectio non turbata; 
urina rufa erat. Aegrotus perpetuo erat inquietissimus, et musculi integri semper 
commovebantur, praecipue nuchae et abdominis et extremitatum sinistri lateris; motus 
saepe consilio factus tardus erat. 
Tumor statim aneurysma cognitus est, etiamque animadversum est, symptomata 
cerebri affecti eo orta esse, quod in palpatione coagula aneurysmatis abrupta, et san 
guine in cerebrum inducta sint, quae paralysi subita atque vehementi et praecipue 
paralysi faciei lateris dextri manifesta demonstrata sunt. Ordinati aegroto sinapismi 
suris apponendi et clysmi aceto parati; capiti glacies imposita est. 
Hujus diei vespere faciei paralysis lateris dextri non amplius cognosci potuit. 
Reliqua immutata erant.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.