6
dere debebat. Parentes et tres fratres semper sani fuerant, Franzicus tarnen ab
initio vitae semper infirma atque etiam aegra valetudine fuerat. Septem annos natus
capites porrigine et scrophulosis ulceribus correptus erat et insuper usque ad deci-
murn annum male olente otorrhoea laboraverat. Sequentibus annis nullo novo morbo
correptus erat, sed anno milesimo octingentesimo quinquagesimo primo mensis Juli
thyphosa sanguinis alteratione affe et us est. Nervorum incitatio, capitis dolor et de-
liria, quae octo dies duraverunt, praecipue illius typhi symptomata apparebant. Vic-
tus vitia et cum egestate conjuncta valetudinis pauca cura efficiebant, ut morbus
tantum tarde progrediretur et ut aeger puer demum, octo hebdomadis transacts,
sanatus esset, etiamsi illo tempore integram valetudinam amiserat. Capites dolores,
qui in paroxysmis apparebant, nausea et vomitus accedebant et aegrum vexabant,
Quod in parentium humido domo manere debebat, refrigeratio accedebat et aegro-
tum iterum lectulo affigebat. Inde ab illo tempore e lecto surgere non poterat, octo
hebdomadis transactis, primum debilitas cognoscebatur, omnes corporis motus aeger
graviter ferebat et magismagisque inferiorum membrorum paralysin sentiebat. Paulo
post correptarum partium sensus deminuebatur et ejusdem anni auctumno recti et
vesicae paralysis primum apparebat. Ultimis diebus mensis Decembris, ambustione
natum aquis calidis effecta, inferiorem membrorum parvae convulsiones ingruebant,
piaesertim quum calidae aquae pedes tangerent. Anno milesimo octingentesimo quin
quagesimo tertio mensis Aprilis valetudinis status hie fuit. Faciei color sanus erat
et aeger puer cibum libenter stimit. Recti et vesicae paralysis magismagisque cresce-
bat et aegrotus ad voluntatem alvum dejicere et mingere non poterat, sed quotidie
eo invito dejectiones manabant. Crura pro longa tranquüUitate non tabescebant,
quaeque eorum manipulatio efficiebat ut pedes vehementer tremerent. Quae cum
ita essent ejusdem anni mense Aprili aeger nosoeomio academico Herbipolitano re-
ceptus est. Ibi multa, quamquam inania remedia ad morburn removendum et para
lysin minuendam adhibita sunt, exempli causa nucis vomicae alcaloides et magneto-
electricus apparatus. Quamquam medicorum diligentia staturn levabat, morbus ipse
tarnen non abibat, sed paralysis recti, vesicae et inferiorum membrorum paulatim
augebatur. Decimo tertio die mensis Decembris aeger in lectulo sc convertens femur
frangebat et decimo quinto die ejusdem mensis decubitus ingruebat, qui efficiebat, ut
aegroti vires celeriter deprimerentur et exitu.s maturaretur. Quarto die mensis Ja-
nuarii primum ilium vidi, quo tempore inferiorum membrorum, recti et vesicae para-
lysis, fiactuia dextri femoris et gangraena natum, ex decubitu effecta, praecipue cer-
nebantur. Usque ad sextain costam paralysis et anaesthesia se extendit, supra ilium
locum corporis sensus et motus adest. Pulsus citatus est, respiratio retardata. Per-
eussio thoracis anterioris lateris omnibus locis normalem praehuit sonum, auscultatio
ronchos siccos, strepitantes et sibilantes in pulmonum posteriore inferiore latere. Cor sa-
uum et caput non captum est, Casus diagnosis est myelitis spinalis. Ab inferiore medullae