Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1855 (Band II.)

5 
cipue tumores in magnis cerebri gangliis esse, qui baue paralysin cruciatam efficiant. 
Interdum mutatio inter intermissionem et exacerbationem paralyseos invenitur, (a 
Lebert „oscillirende Lähmung“ nominata), paullo post autem hae inutationes öessant, 
et paralysis perpetua progreditur. Lebert has oscillationes proprias cerebri tumoribus 
notat, neque in encephalomaläeia eas observari putat. Quae autem obtineri posse 
non videntur, quum Leubuscher in encephalomalacia ipsa eas notat. — Porro quod 
ad convulsiones attinet, in cerebri tumoribus non raro observantur. Non modo 
paralyticas, et plerumque quidem, sed etiam integras partes afficiunt, et tum leves 
convulsiones singularum extremitatum se ostendunt, tum autem dimidiam corporis 
partem, aut ipsuin totum corpus comprehendunt, atque etiam, conscientia simul de- 
iiciente, convulsionibus epilepticis adaequare possunt. Denique commemorare mihi 
lieeat, nonnullis in casibus contracturas et rigores singulorum membrorum in cerebri 
tumoribus observatos esse. 
3) Organorum sensuum perturbationes. 
Omnes autores in eo eonsentiunt, organorum sensuum perturbationes saepis- 
sime ad visum pertinere; permulto rarius auditus, etiam rarius odoratus et gustatus 
afficiuntur. Vis videndi paullatim hebescit, et plerumque ad perfectam eaecitatem 
pervenit. Plurimis in casibus jam mature amplificatio pupillarum se ostendit. Morbo 
tiniente plerumque ambo oculi affecti sunt, quum initio unus oculus affici soleat, et 
hebetudo postea paullatim alterum quoque comprehendat. Raro vis videndi subito 
tollitur. — Auditus perturbationes plerumque in ejus defectione aequabiliter et gra- 
datim progrediente usque ad perfectam surditatem inveniuntur. — Odoratus et gu 
status modo inutati, modo omnino sublati sunt. Organorum sensuum perturbationes 
plerumque mature se ostendunt, et praecipue in tumoribus baseos cerebri adsunt, et 
in eadem quidem parte, in qua tumor exsistit. 
4) Animi perturbationes. 
Quoties animi perturbationes in cerebri tumoribus reperiantur, singulorum autorum 
judicia inter se maxirne differunt. Omnium animi virium perturbationes in forma 
communife dementiae aut impetus maniae rarissimae tantum observatae sunt; sed 
saepius ‘memoriae perturbationes, lcntitudo, incptia puerilis, aucta animi irritabilitas 
etc. öb^rvantur. Saepissime morbo fmiente coma adest. Multis vero in casibus 
ceretM'* tnmorum nullas animi perturbationes videmus.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.