Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1856. (Band III.)

VII 
et cella derivanda erunt ex antiquiore aliqua forma, quae cum non exstet fingi a 
nobis potest kola. Ex ea Graeci femininam formam similiter propagarunt ut a c-xcrof 
trxoTri«, FTeuTof xt^xtix, T^o%of t£ö%i«. De latino vocabulo dubitari potest. Nam cum 
geminatarum litterarum usum apud Romanos non admodum antiquum esse constet, 
jam Yossius in Etymologico monuit ab antiquissima scribendi ratione cela proficiscen- 
dum esse. Verum cavendum erit, ne nimium stilo tribuamus, cujus consuetudo vivae 
vocis sonum nunquam prorsus exaequat. Qui enim ante Enniurn tela et mella, lelem 
et pellem, pilum et lapillum ita a Romanis pronunciata esse diceret, ut paenultimae 
syllabae sonus plane idem esset, is baud dubie erraret. Itaque ut in parum usitatis 
et ignotae originis vocibus interdum erratum sit, in Universum non est, quod eos qui 
Ennii aetate accuratiorem scribendi rationem induxerint vivae vocis usum antiquitus 
servatum, necdum satis litteris distinctum secutos esse negemus. Eamque ob causam 
cella vocabulum ab eo quod posuimus kala ita derivatum esse crediderim ut a tabula 
tabella, ab anulus anellus. Jam vero in lingua sanscrita habemus vocabulum khala-s, 
quod a Kuhnio (Weber, Indische Studien I, p. 360), cum graeco xaXid comparatum est. 
Cui comparationi spiritus initiali litterae additus non obstat, quia baud raro ab Indis 
tenui quae vocatur consonae adjicitur. Significat autem khala-s sive khala-m, Wilsonio 
auctore, aream triturae frumentorum destinatam (a threshing floor), quod si ab iis 
quae exposuimus abesse videatur, granarii, molae, et magis universalis loci significa- 
tiones, quae eidem nomini tribuuntur, paullo melius respondent. Nec omittendum est 
sanscritum qälä, quo domus et area amplior (a hall) significatur, nec quod ab hoc de- 
flexum est caveae nomen qalara-m (a birdcage). Quae quomodo inter se cohaereant 
et unde originem ceperint ii videant, qui in linguae sanscritae vocabula diligentius 
inquirere coeperunt. Romanorum autem grammatici, Varro, Servius et Paulus Festi 
epitomator (p. 66 M.) cellam a celando dictam esse statuunt. Quod verbum cum 
a breviori, quae est in oc-cul-o, cal-im sive callim et clam (Paul. p. 47), forma pro- 
pagatum sit, cui dudum germanicum li'clan comparaverunt, et cum apud Graecos 
eadem radix et verbo xxXvtctu et nomini, quod cum Latinorum cu-cullo ct germanico 
hel-m congruit, xx%x - xxXXov subesse videatur, illam originationem cur rejiciamus 
non video. 
Graecorum wpo-s et latinuin umeru-s idem vocabulum esse diu constat. Eas 
formas ita congruere, ut ex ea quae ab Indis, urnenim amsa-s et a Gothis, eundem 
amsa vocantibus, servata est, Graeci i/jiao-s, postea Zjxo-i ^ Latini vero inter ms vocali 
interposita omeso-s, postea umesu-s, umeru-s fecerint, accuratissime ab Aufrechtio
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.