Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1856. (Band III.)

14 
Multi rerum mancipi numerum olim-majorem fuisse existimant, nec defuerunt, 
qui quum persuasum sibi haberent, initio apud Romanos sola traditione nullarum 
rerum dominia mutari potuisse, sed utique opus fuisse actu civili, velut mancipione 
aut in jure cessione, omnes res, quae quidem traditionem reciperent, mancipi fuisse 
defenderent. 11 ) Propositionis, qua potissimum nituntur, antiquitus dominium nisi aut 
per actum civilem aut usucapione accedente acquiri non potuisse, ut probatio difficilis 
est, ita difficilis refutatio. Argumenta, quibus adductus in rebus nec mancipi, ut in 
feriore aetate atque, sicut videtur, omnino Ciceronis tempore, ita jam principio tradi 
tionem ex justa causa suffecisse puto ad dominium transferendum, infra afferam. 
Hane meam opinionem qui comprobat, non facile is ad illam sententiam, olim rerum 
mancipi genus multo latius patuisse, accedet. Duae enim res rerum mancipi propriae 
erant, quibus a nec mancipi rebus differebant, una, quod recte non acquirebantur, 
nisi actione civili, velut mancipatione, in jure cessione, adjudicatione, qua deficiente 
usucapio accederet necesse erat, altera, quod solae per mancipationem transferri po- 
terant, quae in ceteris nullarn vim habebat. Nam Gajus (II. 29) jura praediorum urbanorum 
in jure tantum cedi posse ait, rusticorum vero etiam mancipari. Quibus aperte negat Servi 
tutes praediorum urbanorum ut res nec mancipi mancipari posse. Hoc tarnen exemplum, 
quum servitutes res sint incorporales, solum satis non est. Sed sufficiens hujus rei argu 
mentum praebet tum Ulpianus (XIX.), qui, ut traditionem propriam rerum nec mancipi, 
ita mancipationem propriam appellat speciem alienationis rerum mancipi, non autem, 
ut in jure cessionem, usucapionem, adjudicationem, legem — de quibus omnibus hoc 
nominatim dicit — communem et rerum mancipi et nec mancipi alienationem, tum 
Cicero in Top. c. 10, qui Finge mancipio aliquem dedisse, inquit, id quod mancipio 
dari non potest. Num id ejus factum est, qui accepit ? aut num is, qui dedit, ob 
earn rem se ulla re obligavit? Quae verba Boethius ad h. 1. recte interpretatur lo- 
quentia de rebus nec mancipi mancipatis. Quas ob causas, qui res apud jure con- 
sultos classicos nec mancipi vocatas jam olim sola traditione (si quidem eae essent, 
quae admitterent traditionem) alienari acquirique potuisse existimat, easdem tune 
mancipi fuisse non arbitrabitur, propterea quod una res rerum' mancipi propria, quod 
actione civili transferendae erant, omnimodo in iis desideratur, nec alterius ratio pro- 
babilis reddi potest, quoniam intelligi nequit, quapropter, quae antea potuerint, non 
tarnen debuerint, posterius ne potuerint quidem mancipari. Sed etiam si quis has 
res antiquitus non potuisse traditione legitime comparari defendat, censeat tarnen 
easdem mancipi fuisse, forsitan causas probabiles is afferre poterit, cur necessarii esse 
mancipatio ceterique actus civiles desierint — non repugno —: quamobrem vero 
postea ne potuerint quidem mancipatione transferri, id explicatione adhuc indigeb 
quum ex necessitate mancipandi remissa nequaquam sequeretur, ut jam mancipationem 
non reciperent, quum praesertim in jure cessio etiam in rebus nec mancipi locum 
1 ') Ballhorn-Rosen, über dominimn. p. 83 seqq.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.