18
vituti sirailem redigebantur. Et probabilius hoc redditur considerantibus, mancipatio-
neixi rerum mancipi idem juris atque in jure cessionem adjudicationemque transtulisse.
Nam, ut Gajus ait, quod valet maucipatio, idem (sed non plus) efficit in jure cessio.
Deinde in omnibus mancipationibus qui jus sibi comparaturus erat, ex jure Quiritium
suum esse ajebat. Ea verba, quae similiter in vindicatione (non tarnen putaverim
in omni vindicatione, sed in ejus rei, quae esset confirmante populi auctoritate ac-
quisita) dicebantur, ut supervacanea non erat, ita nee sine causa et ratione necessaria
fuisse existimandum est, nec parvum momentum habuisse. .
Hane sententiam de praecipua vi quinque testium in mancipationibus adhibi-
torum Christiansenius in hist. jur. Rom. (p. 143) rejicit. Putat enim omnia negütia
ad jus privatum pertinentia coram testibus facta esse, quorum memoria jus negotiö
constitutum conservaretur. Initio prout iis, qui negotium gererent, conveniens visum
et pro negotii cujusque natura modo majorem, modo minorem numerum adhibitum,
dum usu diuturno constitisset, non minus quam quinque testes requiri. Sane dich
Gajus (I. 189, III. 174) non minus, quam quinque testes adhiberi, eaque verba indicio
esse videntur, etiam plures adhiberi posse. Sed haec non perspicio cur nostrae ob
Stent sententiae. Prudentes nimirum Romani majore numero minorfem contineri
animadvertentes, modo quinque adessent, majorem numerum non nocere dixerunt-
Quod autem nemo veterum disertis verbis dixerit, illos testes populi classium quasi
effigies parvas adumbrare, quum multarum rerum rationem non reddideriut neque
eorum universe fuerit rerum causas inquirere, mirum videri non debet. Argumenta
autem supra adducta planius atque apertius, quam nonnunquam directa testimonia, lo*
quuntur.
§ 7.
His disputatis de testium in mancipationibus adhibitorum eximia quadam vi
et potestate, mancipatio peracta quasi populo Romano in classes suas distributo
testante vel potius confirmante actus erit nobis omnium maxime civilis, quo comitiO'
rum simulacra parva adumbrata sint. Quam ob causam non sine temeritatis crimm e
forsitan dices, sicut testamenta, ita omnia, quae serius mancipationem postularenb
principio veris comitiis rerumque mancipi alienationem per ipsum populum factaro
esse. Quandoquidem vero mancipatio sive mancipium a manu et capiendo est dictunb
inde conjicere licet, actuin hunc solennem apud priscos Romanos nihi in his, q« aC
manu capiuntur, transferendis usitatum non fuisse. Ex numero autem rerum rnancip 1
manu capi nequeunt familia et jura praediorum, quum sint incorporalia. Sed neq« 6
ipsa praedia, licet tangi possint, manu capimus. Et novimus in his omnibus man#'
pandis necesse non fuisse, manu res mancipanda apprehenderet*. Quapropter praetc r
homines ac jumenta armentaque indigena, quum mancipationum solennia nascerentu >
res mancipi nullas fuisse persuasum mihi habeo. Eae res quamobrem hoc ffl°