quo Danzius nititur, haud obscure contrarium indicat. Quid igitur est ? Verba Dio-
nysii allata dicunt, praedam ad rempublicam legis jussu pertinere, verum non dicunt,
lege imperatorem prohibitum esse, quominus praedam ad rempublicam pertinentem
militibus distribueret. Orator introducitur dicere, omnibus notum esse, imperatorem
in praedam jus non habere : atqui pro his ad legem non provocat, sed oratoria vi
dicendi rem auget, neque quia praeda reipublicae erat, idcirco imperatori jus earn
aut distribuere aut vendere prorsus ademptum erat. Plerumque tota praeda (quae qui-
dem in rebus mobilibus aut se moventibus constaret), aut ipsa aut manubiae, pecunia
inde redacta, militibus concedebatur, nec ad earn rein utique concessu populi opus
erat, quamquam, ut conjicio, imperator nonnurnquam specialiter praedam in publicum
redigere jubebatur. 15 )
Ut et rerum mancipi et mancipationis originem exploremus, ad ipsa rei Ro
mane primordia penetrandum esse existimo, et placet mihi Puchtae sententia rati
antiquissimis temporibus, quum Romanorum civitas urbis paene muris contineretur,
quum bella quotannis geri solita nihil essent aliud, nisi assiduae populationes et prae-
dationes a paucis susceptae in finitimas gentes, praeter homines atque majores qua-
drupedes, quae serius inter rerum mancipi numerum habitae sunt, nihil praedae esse
captum, quum oves, capras, sues domum agere operae pretium non videretur, nec
fere essent aliae res dignae visae, quibus oneraretur et impediretur exercitus. Sane
capiebantur praeterea exiguae res et leviores, quas quisque facili negotio secum ferre
poterat, quasque, etsi pretiosae non essent, utiles sibi quisque ducebat. Eas vero
arbitror iis temporibus reipublicae factas non esse, sed capientium. Namque Gellio
teste (XVI. 4) quaedam exiguae exiguique prettii res populi concessu capientium fie-
bant, ut hasta, hastile, ligna, pabulum, uter, follis, facula et si quid minoris esset
nummi argentei, ideoque has exceptiones Sacramento militari additas legimus. Earum
rerum numerus initio, ut opinor, major fuit, ita ut omnes res parvas ac viliores, quas
miles facile secum portaret, sibi statim acquireret. Et suspicor lege ilia, ad quam
Dionysius provocat, quae quando lata sit prorsus ignoramus, veterem rationem, quum
praeda usque et major fieret et plures res complecteretur, eo mutatam esse, ut qui-
busdam rebus paucis exceptis omnes ad rempublicam pertinerent. Eae autem res,
quae jam principio, quando fere unicae bello capiebantur, populi factae sunt, homines
igitur et jumenta armentaque vernacula, singulare quoddam genus rerum efficere
coeperunt, insignitum modo, quo alienabantur. Quae res plerumque (nam interdum et
fortasse haud raro etiam in his exceptio vel ab imperatore vel a populo statuebatur,
ita ut inter milites ipsae, non tantum manure distribuerentur) in publico venum
dabantur, et publice quidem a magistratu hasta erecta quasi signo quodam et unde
venisset res venumdanda et legitimi dominii transferendi. Appellabant autem praedam,
' 5 ) Liv. II. 42 accensaque ex cupiditas est malignitatc patrum, qui praeda militem fraudavere. Quidquid captum
ex hostibus est, vendidit Fabius consul ac redegit in publicum.