Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1856. (Band III.)

24 
Verum ea possessio agri publici non tantum nomine, sed etiam re ipsa a dominio 
vere privato differebat, propterea quod tanquam precario concessam respublica quo- 
libet tempore reposcere poterat. Quum igitur facti magis esset, quam juris, ideo et 
primum constituenda et transferenda non requirebat actionem proprie civilem, sed 
occupatione comparata usu tenebatur, usucapione, quamvis per longissimum tempus 
esset possessio continuata, prorsus exclusa. Haec ratio nec statim mutata est, quum Ramni- 
bus bellicosis Quirites accessissent, sed populi ager haberi continuavit usque ad Anci 
gentem in civitatem receptam. Quae quoniam pars non erat ipsius populi Romani, 
quum nec particeps agri publici esse posse videretur, earn ob causam privatus ei est 
ager concessus non tarn late patens, quam patriciorum ager publicus. Quod fiebat 
aut assignatione aut venditione a magistratu procurata. Ea venditio ad speciem illius 
paulo antiquioris venditionis mancipiorum directa est; nec sine causa, quia ipse ager 
bello occupatus, manu captus ex hostibus res praedae ipse erat, ut servi, equi, boves, 
muli, asini. Itaque rei natura postulare videbatur, ut ipsi, quemadmodum res se 
moventes mancipi, mancipatione a populo alienati in singulorum dominium cederent. 
Eodem igitur ritu observato magistratus addictione dominium vere privatum, cognitum 
eousqe tantum in rebus mobilibus, .emptor nanciscebatur. In hoc vero negotio illud, 
in quo mancipio consistebat, ex quo proprium suum vocabulum sumpserat, quod 
oportebat emptorem manu rem capere, fieri non poterat. Et differentia intercedebat 
inter praediorum et hominum rerumque se moventium mancipationes, quia res immo 
biles absentes et diversis in locis sitae et plures simul mancipari poterant, ceterae 
non item. Sed haud obscure indicat Gajus antiquitus aliud obtinuisse dicens solere 
praedia absentia mancipari. Quid autem apprehensioni personae et rei mancipi se 
moventis in praediis substitutum fuerit, de ea re conjecturam capere possumus e* 
eorundem vindicatione. Nam quum is, qui aut hominem aut rem mobilem vindica- 
bat, ipsam, vel si talis esset, quae sine incommodo in jus afferri adducive non posset, 
partem inde sumptam apprehenderet eique festucam imponeret, si fundus vindicabatur, 
antiquissimis temperibus praetor una cum partibus eum adibat, ut in praesentia res 
perageretur: postea glebam ex fundo, ex aedibus tegulam sumptam in jus afferre- 
bant. Num igitur putabimus eandem fuisse consuetudinem in praediis assignandis 
vendendisque a magistratu populi Romani procuratis? Ita propemodum videtur. Tun 1 
censendum erit formam priori vindicationis formae similem principio usitatam fuisse 
ideoque magistratum cum emptore, cum testibus et libripende praedium mancipanduU 1 
adiisse, ut ibi mancipatio perageretur. Quod etsi magna incommoda habuisse videatur, 
tarnen considerantibus eadem in vindicatione rerum immobilium reperiri veri videtur 
non esse dissimile. Verumtamen quod actus in praesentia fiebat, eo nondum 
maneipionis normam erat accommodata : apprehensio rei desiderebatur. Quae queU 1 ' 
admodum adumbrata sit, puto colligere nos posse ex loco Festi s. v. Manceps, ub 1 
„Manceps, inquit, dicitur, qui quid a populo emit conducitve, quia % manu sublat a
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.