34
magis quam traditio, nisi pretium solutum satisve eo nomine datum esset, rem alterius
fecerit: nihil enim valere imaginariam causam, nisi vera subsit. Quam ob causam
existimat emptorem in mancipatione, quanti rem mercatus esset, expressisse, his fere
verbis : eaque res mihi esto empta hoc aere aeneaque libra sestertium centum milibus
nummum, et si aliis ex causis mancipandum fuerit, mancipio accipientem ipsam hane
causam appellasse, velut his verbis : eaque res mihi esto empta hoc aere aeneaque
libra dotis causa: in donationibus vero similibusque liberalitatis causis praeter causae
appellationem adjecisse : sestertio nuinino uno assiurn quattuor. Haec verba, ut alia
negotia imaginaria nurnmo uno facta esse legimus, velut usufructus locationem aut
venditionem, in mancipationibus liberalitatis titulo factis adjecta verbis legitimis in
omnibus donationum per mancipationem confectarum instrumentis, quae nobis servata
sunt, reperimus, 26 ) nec Trekellio et Meermanno ceterisque assentior hunc sestertium
nummum unuin cum asse mancipations confundentibus, sed potius Huschkio, qm
sestertium ad assem accessisse conjicit lacunae cujusdam explendae causa, quae in
hujusmodi mancipationibus exsistere videretur. Nec repugno, quominus in ceteris
mancipationibus praeter emptionis causa factam mancipio accipiens solitus fuerit cau
sam appellare, nec quominus, si causa erat vera emptio, quanti empta esset res,
addiderit, tametsi his de rebus testimonium nullum adsit. 27 ) Sed meo judicio
minime necesse erat nec pretii mentio, nec causae appellatio, nec in mancipationibus
liberalitatis causa factis. sestertii nummi unius assiurn quattuor adjunctio. Ac dona
tions causam praeter ceteras appellando is, qui mancipio accipiebat, gratum animum
testificabatur. Et in iis mancipationibus, ■ quibus vera suberat emptio venditio, pretium
saepe expressum esse puto, ut constaret de obligatione, quae re repetita nasceretun
§ 14.
Haec de genere maucipationis valentis sua vi ac potestate ac sine ulla causa
accedente ad effectum suum pervenientis posita si vera sunt, eamque ob causam sta-
tuendum est legem XII. tabularum loco memorato de traditione et de ea quidem sola
locutam esse, argumentis firmanda est sententia nostra, jam illo tempore et inde
initio in rebus nec mancipi traditionem ex justa causa factam ad dominium acquireU'
dum suffiecisse. Non me referam ad L. 48 D. de pactis, ubi Ictus „In traditionibus
rerum, inquit, quodcumque pactum sit, id valere manifestissimum est.“ — Quae verba
ex Gaji libro tertio ad legem XII. tab. desumpta legimus. Namque non dubito, q lIlJl
ipse Gajus scripserit: In mancipationibus rerum mancipi rel., quoniam ex Frag* 11,
56 ) Morem hunc testatur eliam Justinianus in L. 37 C. de donat. : verba superflua, quae in donationibus P°
solebant, scilicet sestertii nummi unius assiurn quattuor, penitus esse rejicienda censemus.
27 ) Iluschkius quidem nititur verbis Pauli Fragm. Vat. § 59 item in mancipationibus: emptus mihi est P rctl
deducto usufructu.