Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1856. (Band III.)

40 
verba locutus aere libram percutit idque aes dat alteri parti, non pretii loco, ut in 
xnancipiis, sed tanquam solvendi causa. Hac imaginaria solutione per aes et libram 
Gaji tempore utebantur turn in eo, quod per aes et libram gestum erat, turn in eo, 
quod ex judicati causa, turn etiam in eo tollendo, quod ex legato per damnationem 
relicto debebatur. Quae quidem obligationes licet diversis ex causis profectae esse 
videantur, tarnen in liberatione similis formula, ut videtur, usitata erat. Quamobrem 
fere necesse est cognationem inter eas intercessisse, quae quidem alia jam esse non 
potest, quam quod eadem natura eademque earum potestas fuerit. Et legati quidem 
illius in hoc praecipua posita erat potestas, quod in testamento, ut antiquissimo tempore 
coram ipso populo condito ab eoque, ut videtur, conlirmato, ita serius coram civibus 
populi vice fungentibus facto, scriptum erat: Heres meus Stichum servum dare 
damnas esto. Nam quod Gajus et Ulpianus scribunt, etiam si dato, facito, dare 
jubeo scriptum esset, tarnen esse per damnationem legatum, hoc procul dubio olim, 
ut ipsa legati appellatio clamat, ita non fuit, 34 ) nec in hac causa omriia eadem 
fuisse suspicor, atque si veteri forma usus fuisset testator. Itaque per damnationem 
legato relicto, heres perinde erat obligatus, ac si damnatus esset. Poterat autem 
testator ita heredem obligare, ut damnatus esset. Nam lex XII. tabularum non 
modo generatim, quod in mancipio faciendo (et erat species mancipationis familiae ven- 
ditio) lingua nuncupasset, verum etiam specialiter, quod paterfamilias super pecunia 
tutelave suae rei legasset, ratum esse jusserat. Erant igitur heres testamento dare 
damnas jussus et debitor jure judicatus re pari obstricti: ille condemnatus erat lege 
ita jus esse jubente, hie judicis a populo delegati lata sententia. Et quoniam eae ob- 
ligationes illa imaginaria solutione per aes et libram tollebantur, liberatio haec effi' 
ciebat, ut qui fuerat, jam damnatus non esset. Quae omnia si animo colligimus, 
quum eadem solutione per aes et libram id quoque, quod praeter testamenti causam 
per aes et libram gestum erat, tolleretur, eurn quoque, qui aere et libra esset obh' 
gatus, si quum debuisset, se non liberasset, in eadem fuisse causa, atque darnnatum 
vel judicatum, dicemus. 
Haec, de qua Gajus loquitur, imaginaria solutio per aes et libram, alia no* 1 
erat, atque nexi liberatio ab Aelio Gallo apud Festum s. v. Nexurn sic appellate 
Hoc in dubium vocare non oportuit. Nexi liberatio etenim, quoniam Aelius GaH uS 
earn in numero eorum esse dicit, quae per aes et libram gerantur, non omnes com' 
plectitur causas, quibus nexi obligatio tollatur, verum ipsa per aes et libram fiat n c 
cesse est. Ex quibus conjectura consequi possumus, omnia per aes et libram g est ‘ l 
vel, ut Manilius et Aelius Gallus dicunt, omnia nexa iisdern facta esse solennibü 0 ’ 
quibus tum nexi liberatio tum mancipium agebatur. Hoc confirmatur probaturq üC 
3< ) Clarius etiam alia vetus appellatio loquitur. Nam ut ex Agroetio (de orthogr. p. 2271 Putsch.) disci 011 ’ ’ 
appellabatur etiam damnas esto legatum.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.