6
lenior liaec rotatio efficitur, quo diutius denique oculus extrorsum teneri potest, eo
minor musculorum structura laesa est, eo cautius operandum, eo melior prognosis.
Tertio et ultimo loco de strabonum amblyopia explicandum est, quae nondum
satis illustrata est. Noturn est eos, qui admodum strabones sunt, fere semper, prae-
sertirn in luce artificiali, facile obcaecari, imprimis autem amblyopes ita esse, ut oculos
ad res propinquas diutius accomodare nequeant. Hane visus hebetudinem plerumque
in utroque oculo invenies, minus quidein in oculo, qui minus limus est, magis in
altero, qui majore affectus est strabisrno et saepe adeo, ut magnas literas (e. g. Jaegeri
Heber Staar und Staaroperationen, No. 20) discernere nequeat. Boehmius conjicit
oculurn strabum physicaliter presbyopem, vitaliter, id est ob retinae hebetudinem
myopem esse, haneque conjecturam eo firmat, quod strabones e perspicilloruui bicon-
vexorum usu multum adjuventur. Verum eniin vero dubium est, utrum hoc adju-
inentum ex majore lucis fractione, an ex majore lucis concentratione proficiscatur.
Certe faeultatem accommodativam perturbatam plerumque esse in strabonum amblyo
pia verisimile est; sed quales sint hae perturbationes, plane nescimus. Retinam ipsam
in hac amblyopia quodam modo laborare pro certo habeas, quamquani per speculum
oculare investigantes retinae structuram nullo modo laborare inveniemus. Usu edocti
novimus oculos, quibus perspicilla biconvexa conveniant, operatione faeultatem videndi
recuperare, alios vero raro. In strabisrno graviore haec insanabilis amblyopia saepe
brevi tempore efficitur, ita ut hic operatione cita opus sit. Quamvis in oculo valde
strabo amblyopia tenotomia non sanatur, tarnen in altero visus perturbationes remo-
ventur, ita ut operatio non solum cosmeticam, verum etiain opticam utilitatem afferat-
Therapeutica.
Strabismi causa proxima, quum sit eontractura musculafis hoc loco, sicut in
omnibus deformitatibus, quarurn causa musculorum eontractura est, quaeri possit, num
tenotomia vitanda sit et musculus oculi contractus per mechanicum effectum extendi
possit. Certe haec optima esset ratio, dummodo ad oculurn vim mechanicam adhibere
possemus. Jam diu medici subinde strabisrno per perspicilla sanando operam dede-
runt, sed frustra. Exempli gratia strabismum convergentem hoc modo sanare volue-
runt, ut unum oculurn prorsus clauderent, alterius autem partem internam occluderent.
Aegrotum hac ratione cogere studebant, ut ad videndum m. rectum externum contra-
heret, internum vero relaxaret et hoc modo semet ipsp sanaret. Neque tarnen res
habebat eum eventum, quia aegrotus capite potius torto res inspicit, quam ut con*
tractionem m. recti externi sibi molestam longius sutferat.
Remedium efficax, rnaxime in strabismis levioribus et recentibus sanandis vitra
pnsmatica esse videbantur, nuperrime ad strabismum sanandum commendata a Graefio-
Hoc vero remedium non diu est, quum est repertum, ut usu nondum sit comprobfitum >