Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1856. (Band III.)

8 
enim et tertia post operationem hebdomade per cicatricis conpensationem operationis 
efFectum diminui, postea autem per musculi oppositi vim tonicam augeri videmus. 
Praeter operationis efFectum opticum denique cosmeticum haud negligere et 
banc ob rem operationem semper in utrumque oculum distribuere debemus, ne bulbi 
in diversam partem promineant. Exempli gratia si oculus sinister tribus lineis introrsuni 
limus esset, sane strabismum sanaremus, solo sinistro oculo tantopere soluto, ut 
postremo operationis successu tres lineas extrorsuin verteretur. Hac vero operandi 
ratione adhibita bulbus sinister non solum male et introrsuni et extrorsuin moveretur, 
verum etiam turpiter promineret. Quam ob rem operationis effeetum ita in utrumque 
oculum distribuere debebimus, ut duas solum lineas oculum sinistrum extrorsum, 
unam autem lineam dextrum vertamus. Hunc in duos oculos distributum efFectum 
asseqnemur, aut simul, sed diverso modo in utroque oculo operantes, aut sinistrum 
oculum primo operantes, dextrum autem post quinque vel sex bebdomades. Sic enim 
tutius et accuratius dextrum oculum tantum extrorsum vertere poterimus, quantum 
ob strabismi magnitudinem, quae superest, necesse erit. 
In adulfis vel in liberis adolescentibus parvulas in oculorum prominentia, situ 
et motu inaequabilitates quae post tenotomiam interdum supersunt, exercitando vel 
usu vitrorum prismaticorum exaequabimus. Hac sanatione secundaria supersedebimus 
in parvulis, qui subierunt operationem; nihilominus, maxime in strabismo graviore, 
eos jam ante pritnum aetatis annum peractum operari debebimus, ne insanabilis am- 
blyopia oriatur. Hic enim — dummodo recte operemur — vivus et justus ex retina 
adhuc maxime sensibili in musculos oculares reflexus omnem illam tberapiam artifi* 
ciorem superfluam reddet. Parvulorum enim oculi sponte rerum, quas intuentur 
imagines in retinarum partem maxime sensibilem et ad distincte videndum unice de- 
stinatam, maculam dico luteam, vertunt, quod efficitur involuntario, vivo et justo 
reflexu in oculi musculos ab impedimentis anterioribus, operatione jam liberatos. Ita 
operationum efFectus in parvulis optimus erit. 
Ex bis paucis argumentis, lector benevole, videbis strabismi accuratam et 
justam operationem baud facilem esse, surnmae autem utilitatis, id quod brevi hac 
dissertatione demonstrare mihi erat propositum. 
THESES. 
1. In syphilide Kali hydrojodicum optimum remedium. 
2. Olei jecoris aselli salutaris vis non est Jodo adscribenda. 
3. Extractio optima cataractae amovendae metbodus.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.