8
caloris gradum consequi possit, qui sanguinis est. Frigore autem adhibito sanguinis
subvectionem coercemus atque una calorem relative auctum imminuimus, eoque recta
via inflammationem oppugnamus. Jam vero etiam hoc animadvertendum est, quod
haudquaquam sine ulla dubitatione negari possit, partes inflammatas ipsas quoque per
se calorem procreare. Virchowio quidem hoc verisimillimum videtur (v. in illius
„Handb. d. spec. Path. u. Ther. p. 69 mensiones thermoelectricas a Brechet et Becquerel
necnon casum ab Hunter enarratum). Quodsi spontaneam hanc caloris procreationem
adcsse recte fuerit iudicatum, eo magis profecto, ut frigore utermur, movebimur. Tum
enim non solum sanginis subvectio coercenda, sed etiam recta via calor erit submo-
vendus, quo ne nimia fiat topica materiae mutatio caveatur; diminuitur igitur, qui
affectarum telarum est, caloris gradus, qua deminutione difficiliores redduntur con-
junctiones chemicae.
Quae deinceps contra frigus disputat Ravoth fulta sunt inprimis Dondersü
opere („der Stoffwechsel als die Quelle der Eigenwärme bei Pflanzen und Thieren“) in
quo de caloris per cutem emissione (Ausstrahlung) singulatim egit. „Nach Ponders fl
ait Ravoth, „ besteht die Hauptfunction der Haut darin, der Regulator der innern im
Organismus erzeugten Wärme zu sein, indem nämlich durch sie fortgehend Wärme aus
strahlt, welcher Wärmeverlust dem Temperaturunterschied zwischen der Haut und dem
umgebenden Mediam proportional ist.“ Doleo mihi in tempore non affuisse ipsum opus,
sed etsi omnem verborem contextum excutere non potuerim, sententia tarnen satis
videtur constare haec, ut quo minore caloris gradu externam cutem aer cingat, eo
plus caloris inde a cute in aerem dimittatur, et contra. Quodsi aer sanguinis calorem
aequiparaverit, necesse erit cessare omnem caloris dimissionem. Tum quae insequitur
vehemens per cutem exhalatio (Verdunstung), ea cavetur, ne supra omnem modum
corporis calor increscat. „Da nunfl pergit Ravoth, „bei einer halten Luft die Tempe
ratur der Haut abnimmt, so wird auch nothwendig der Wärmeverlust in gleichem Maasse
abnehmen, und dagegen bei einer höheren Temperatur, oder bei vermehrter Wärmeentwick
lung im Körper, wobei die Haut ungefähr die Wärme des Blutes erreichen kann, zu
nehmen.“ Examinemus jam hoc enuntiatum accuratius. Quia in frigido aere cutis
calor imminuatur, pari ratione imminui dimissionem quoque caloris ponitur; ergo,
opiniatur Ravoth, quoniam frigido aere cutis quoque est refrigerata, inde ex hac aut
omnino nulla aut exigua admodum caloris copia in ilium redundare potest; ea enim
tantum ratione calorem dimitti, ut, quod inter cutis et circumfusi aeris calorem intersit,
exaequetur: „da der Wärmeverlust dem Temperaturunterschied zwischen der Haut und dem
umgebenden Medium proportional ist.“ Et quorsum ista, quaeris ? Calor jamin corpore
retineatur necesse est. Hue enim sine ulla dubitatione rem deducere vult Ravoth. Q ua
in re, quae momenta neglexerit videamus. Et primum quidem neglexit, partem caloris
inagnam jam inter cutis per gelidum aerem refrigerationem amissam esse; tum, quod
surnmi est momenti, refrigeratam cutem ipsam jam, ut ceteri corporis calorem imminuab