'IT".* '
■■Mim
Insignem casum Bensonius 10 ) affert, quo venae manus dorsales, utriusque brachii
superficiales pulsus praeclaros dederint. Venae restiformes prominebant, quarum pulsus
non solum videbantur sed etiam digitis impositis sentiebantur momento tantum
arteriae radialis pulsibus seriores. Utrum venae jugulares vere pulsarint, Bensonio
dubiuin erat ob carotidum pulsus fortiores. Motu exspiratorio certe venae tumefactae
mcreverunt, inspirando collapsae sunt, ceterum semper pulsu tremente undulantes.
Quamvis non paucis casibus a scriptoribus nobis allatis pulsus venosi modus
dubius sit, jam ea, quae attulimus, etiam pulsum venosum proprium, a cordis motu
pendentem, diu notum esse demonstrant. Cujus pulsus venarum symptomata et causas
pro parte jam satis bene explicata esse etiam priorum scriptorum, qui de cordis
nftectionibus egerunt, scripta probant, utTestam 11 ) afleram et imprimis Kreysigium 19 ).
i'um recentioribus annis Zechetmayerus l3 ) de venarum pulsu optime disseruit. Ha-
naernjkius 14 ) vero primus rei, de qua agimus pernoscendae satisfecit disquisitionibus
suis physiologico-pathologicis. Hamernjkius vere illustravit et explicavit rationes ve
narum anatomicas hue pertinentes, causasque, ex quibus venae turgescunt, undulant,
pulsus dant, dum ea quae de strepitu venarum inspiratorio docuerit, et id, quod san
guinis circulationem motu thoracis respiratorio rnoveri dicat, jam causis scientia phy-
sices praebitis dissoluta esse notum sit 15 ).
Ante Hamernjkium enirn, qui rationes venarum in venas anonymas dantium
anatomicas omnes clarissime explicavit, imprimis valvularum, quibus hae venae gau-
dent, vis omnino respecta non est. Quamobrem scriptores sanguinem atrio dextro,
Ven a cava superiore, venis anonymis, jugularibus, subclaviis cet. reliquis contentum
niassam continuam esse putarunt, quae, ut in cor defluat, ex ulla causa impedita eo
] Pso in venarum, quas attulimus lumina relabi et regurgitari possit. Quod idem etiam
amernjkius libello priore tempore scripto 16 ) docuerat, id quod tum disquisitionibus
anatomicis strenuissimis, quas cum Grubero instituit, edoctus falsum esse demonstravit.
res se se habet 17 ) In regione articulationis costae primae sternalis in utroque
c °rporis latere vena jugularis interna, subclavia, anonyma communicant eo loco con-
sta nter valvulis instructae inter motum exspiratorium unumquemque ita vasis lumen
jj . '“) A case of pulsation in the veins of the upper extremities by Charles Benson M. Dr. Dublin Journal of Me-
1Cal Science. Vol. VIII. First Scries 1830.
") Testa I. c.
”) Fr. L. Kreysig. Die Krankheiten des Herzens. Berlin 1817. Vol. I. p. 307.
I3 ) Zechctmaycr I. c.
') J. Hamernjk. Physiologisch - pathologische Untersuchungen Uber die Erscheinungen an den Arterien und
en ct cet. Prag 1847.
/ ) nc strepitu venarum Hamernjkius antca a Kiwischio ct a Cejka novissimc a Fr. Salzcro jure oppugnatus est.
r - Cejka, Prager Vierteijahrsschr. 24. Bd. Lit. Ans. S. 11, 20. ltd. Ergäniungsblätter S. I; 27. Bd. Ergünzun%s-
Ven
j^' r 13. 14. 15.) Kiwisch. Verhandl. der physik.-med. Gesellschaft in fVUrsburg 1850.
träge zur Lehre v. d. Gefässgeräutchen. Giessen 1854. p. 37.
Funke, b. TVagner's Lehrbuch der speciellen Physiologie
1. Bd. Fr. Salzer.
De motu sanguinis ex motu respiratorio orto. cf.
Leipzig 1854. p. 83.
) J■ llamernjk im Archiv der physiologischen Itledicin von Wunderlich und Böser.'- Jahrg. II. Heft I.
) cf. Hamernjk. Physiologisch-pathologische Untersuchungen u. s. w. p. 230 u. 237.