19
Quod ad pulmonum affectiones attinet, pulmones haemorrhagia sanguine in-
farctos, exulceratos esse putandum'est. De ulceratione tuberculosa suspicandum non
est, et ob decursum mali tarn rapidum, et ob rationes corporis et sanguinis, quas
aegrotus ostendit, praeter id, quod infarctos haemorrhagicos affuisse signis certissimis
a medico explorante constatum est.
Diagnosis proposita, quoad ad rem, de qua nos agimus, pertinet justa atque
certa esse videtur et ex anamnesi, cyanosi, dyspnoea, catarrhis bronchialibus creber.
rin ds, inde ^ prima aetate intercurrentibus, et ex iis, quae sonus repercussus et ex-
ploratio sthetoscopio instituta docuerunt, valvulae mitralis insufficientiam adesse,
tricuspidalem lumini sufficere, atrium dextrum valde dilatatum esse, una cum vena-
rum pulsu.
Catarrhi bronchialis et hyperaemiae pulmonum chronicae, sicut infarctus illi
haemorrhagici aetiologia facile probatur. Quod infarctus, si in pulmones jam per
annos catarrhis vcxatos ventriculus dexter hypertrophicus, ceterum sanus, per arteriam
pulmonalem sanam (valvulis semilunaribus sufficientibus) strenue sanguinem impellit,
dum sanguis ut, in sinistrum atrium refluat,' impeditur, liaemorrhagiam oriri non est
ttürandum. —