Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1856. (Band III.)

9 
Coi’pora ossium metacarpi et phalangum (exceptis phalangibus unguicularibus) 
curvata sunt, ut Meyer docet (1. 1. I. p. 107.), quo plura possint arripere et amplecti 
et, id quod multo inajoris est momenti, quo fortiorem muspulorum tractum effieiant, 
quoniam, quo magis extremae partes e recta regione aniotae fuerint eo magis ex 
recto angulo musculorum attrahentium vis exercetur, itaque major est, quam si magis 
ex obliquo adhiberetur; idem in pollicem valet. 
Ossa sesamoidea corpuscula sunt cellulis tenuissimis osseis constructa, trochleae 
tendinum fiexorum cartilagineae intexta atque tuberculis volaribus ossis metac. insi- 
dentia magnitudine et forma pisi dimidiati vel lentis, quorum diameter in adultis fere 
5mm gxplet, quorum superficies tuberculum attingens tenui sustantiae cartilagineae strato 
obducta leniter concava circuli aut ovi habet formarn; os lateri externo sive radiali 
trochleae insidens superne prominet et saepe paullum minore est magnitudine quam 
ulnare, quo fit, ut prominentia nimia tuberculi radialis exaequetur. Superficies ossiculi 
cum tuberculo radiali articulationem ineuntis ovalis est et transverse posita, ossiculum 
ulnare aliquantum rotundiorem habet superficiem glenoidem a superiore parte ad 
inferiorem spectantem. Superficies volaris horum ossiculorum massa tendinosa et 
ligamentosa inclusa est tarn stricte, ut pars ejus esse videatur. Numquam antem vel 
rarissime alterum os desideratur, non eodem vero certo ordine in articulis phalangis 
secundae cum prima, quo loco in pollice plerumque unum existit et in reliquis 
digitis inanus pedisque, in indicis praesertim et minimi primis vel secundis articulis. 
Interstitium inter utrumque os sesamoideum magnitudinem fere habet ossiculi cujusque 
diametro parem. •— 
Ossificari omnia ossicula tendinibus hoc modo intexta semper sero, omnium 
ossium novissime et tum demum, quum epiphyses cum diaphysi connascuntur, Hilde 
brandt (ed. Weber II. p. 289.) contendit, nonnumquam vero prius hoc fieri equidem 
possum probare in pollicc dissecto, cujus epiphyses nondum sunt connata, ossa vero 
sesamoidea jam fieta. 
Intexta sunt haec ossicula membranae synovialis parieti anterion, ita tarnen, 
ut undique membrana iis inseratur, non vero ea obtegat, quod in articulo superne 
secando aperto cerni potest. Arnold (tabb. an. fase. IV. p. II.) perverse hane rem 
delineavit, quum iu figura pollicem medium ad perpendiculum dissectum demonstrante 
°s sesamoideum phalangem primam inter et secundam tali modo, quali totarn articuli 
cavum membrena synoviali vestitam apparent, quod in pedis figuris repetitur; Kuhn 
(chirui'gi-an. Tafeln 3 Abth.) omnino non ossa sesamoidea eorumque ad articulum 
rationes delineavit. Aliorum figurae liarum partium prorsus desunt; multi anatomiae 
scriptores, et ipse Weitbrecht, de hac re tacent; priores Arnoldio scriptores, ut hosen- 
rnüller (1. 1. p. 197), Krause 1. 1. p. 265) Hildebrandt (1. 1. p. 289), alios hanc rem 
fefellisse, mirum non est; recte autern describit hoc Barkow (Syndesmologie p. 66), 
uec non Meyer 1. 1. I. p. 151) et Kölliker (1. 1. I. p. 325). — Rectius phalangi propria 
2
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.