Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1856. (Band III.)

12 
longitudinem ossis directa capita flexoris brevis, quae contracta simul cum tensione 
flexoris longi tendinem ejus retineant necesse est. — 
Ligamenta lateralia originem ducunt utrinque una cum cruribus ligamenti 
volaris e tuberculis ossis metac. dorsalibus et obliqua directione fibris quodammodo 
divergentibus super sinus tuberculorum in partem anteriorem basis phalangis eunt, 
quae secundum capituli formam supra descriptam relaxata esse pollice extenso, intenta 
quum phalanx est flexa perspicuum est, quoniam exoriuntur in centro circuli majoris 
ad volam spectantis longioraque esse debent radio circuli minoris in parte inferiore 
superficiei (cf. Meyer 1. 1. I. p. 42 fig. 6; Ludwig, Phys. I. p. 383). Corroborantur 
haec ligamenta in digitis insertionibus musculorum interosseorum lumbricaliumque, in 
pollice autem solius interossei pollicis indicisque, quern infra describemus, et partis 
tendinis adductoris brevis. Dursy auctore (1. 1. p. 83) ita se res habent in digitis: 
interossei pars parva basis phalangis lateri nonnunquam juxta ligamenti lateralis 
insertionem affigitur, pars altera trochleae cruri laterali, utraque tecta ligamento 
dorsali; pars tertia in aponeurosis formam extensa super ligammtum dorsale exten- 
sorum conjungitur, pars denique quarta nonnunquam lateralibus ligamentis affigitur; 
quarurn omnium rerum vix vestigia in tabulis Froriepi, Arnoldi, Nuhnii, Langen- 
beckii aliorum invenimus. 
Per totam fere viam tendo flexoris longi involutus est vagina serosa membrana 
synoviali lubrica vestita, quae teste Al. Monro (a descr. of all the bursae mucosae 
in the human body. Edinb. 1788. tab. 1.) incipiens supra carpurn saepe conjuncta 
cum vagina flexorum communi (quod Hyrtl, topogr. An. p. 268., semper fieri dicit), 
saepe pollici propria, tendinem undique amplexa usque incipientem phalangem secun- 
dam prosequitur. Cui rei quidem Kölliker repugnat (1. c. I. p. 228), qui undique 
clausas bursas rarissimc omnino inveniri dicit, in omnibus vero spatia interjecta esse 
membrana synoviali carentia; quum enim partim bursarum mucosarum, partim vincu- 
lorum tendinum officio fungi debeant, in partibus tenuioribus eas bursarum, in crassi- 
oribus telae cellulosae vel fibrosae ostendere structuram. 
Super haec ligamenta musculi et fortissimi partim inseruntur capsulae tendini- 
bus que suis earn augent, partim illam praetereuntes earn obtegunt. Musculi autem 
pollicem moventes his rebus a digitorum musculis differunt: Duplicem adductorem 
habet pollex, adduetorem proprie sic dictum et interosseum pollicis indicisque (Dursy); 
deinde flexor existit phalangis primae in manu ipsa oriens, lumbricalis vero ie respon- 
dens in digitis deest; tum tres habet pollex extensores in antibrachio Orientes, unum 
pro osse metacarpi, alterum pro phalange prima, tertium pro phalange secunda; flexor 
deim proprius pollici non existit, flexor vero longus qui vocatur pollicis pars est flexoris 
digitorum communis profundi; proprius denique est pollici et digito minimo musculus 
opponens. Qui omnes difficilliine vel non nisi dissecti separari possunt, sed undique 
os metacarpi excepto dorso circumdantes in coni formam juncti thenarem efficiunt.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.