6
hujus ordinis membranae. Plurimis autem in casibus catarrhus aut inflaminatio ejus
simul cum aequali affectione membranae mucosae nasi et pharyngis se consociabunt,
et per connexum propagabuntur. Quo modo membrana mucosa ipsa per se eaque
primaria morbis affici possit, adhuc nescimus. Propter situm occultum et tutum a
damnis externis vehemens tubae inflammatio raro apparet. Saepissime autem catarrhus
ejus observabatur, quum intumescentia catarrhalis et hyperaemia longum aut breve
per tempus durarent, in canali tubae rnucuin siccuin reliquisse. Sed interdum tuba
vehementi inflammatione afficitur, quae non solum membranam mucosam sed etiam
telas submucosas corripit, et maxirne auditui imminet, vel affectione in cavum tym-
pani progrediente, et copiosam materiam purulentam producente, ut interdum in
Scarlatina, vel perdurante parietum intumescentia, vel formatis ulceribus, quae obtura-
tionem parietibus agglutinatis aut contractione cicatricum efficere possunt. Obturatio
autem tubae Eustachii, quae ad catarrhos nasi et pharyngis se aggregat, rarissime in
eo constat, quod tuba ipsa afficitur, sed quod damnum capit atque affectione impli
cate foramen solum pharyngeum. Quod, quum libere et ostio lato in regione choa-
narum se aperiat, morbis membranae mucosae nasi et pharyngis vario modo afficitur.
Cujus catarrhi, tarn saepe perfrictionibus atque febribus exanthematieis acutis excitati,
foramini illi intumescentiam atque hyperaemiam impertiuntur, aut secretis tenacibus
purulentis et mucosis illud obstruunt. In catarrhis chronicis coarctatio perpetua ostii
apparebit saepe hypertrophia chronica. Ulcera quoque et catarrhalia et tnberculosa
et syphilitica in membrana mucosa ostii oriuntur, et surditatem permanentem efficere
possunt.
Jam vero sine directa ostii pharyngei affectione, morbi et vitia pharyngis,
palati et nasi, vario modo, contractione cicatricum, intumescentia, muco et pure, tubae
Eustachianae damno esse possunt. Jam antiquiore aetate praeter alios maximeVesal,
recentiore autem Dieffenbach etiam observaverunt, paralysin musculorum petro- et
sphenosalpingostaphylinorum, vel destructis iis ipsis vel diruto eorurn puncto fixo,
pallato molli, in surditate, quae in palato fisso adnato saepe adsit, tubas relaxare et
deprimere, itaque magnam turbationein auditus, adeo surditatem ipsam efficere posse.
Quae res infaustior est, 3i destructio, qua musculi relaxentur, palatum molle petit
tanta, ut conjungi non possit, quod ulceribus sypliiliticis saepe efficitur. Interdum
polypi quoque, qui ostium pharyngeum tubae obstruunt, aut canalem tubae compri-
munt, surditatem proferunt. Alii tumores, ut abscessi et carcinomata, in tubae vici-
nitate, eundem saepe habent eventum. Hypertrophiae et abscessi tonsillarum ipsi
tubas comprimere nequeunt. Surditas igitur, quae in illis affectionibus adest, eo pro-
venit, ut intumescentia in telas vicinas progrediatur. Exstirpatio tonsillarum hyper-
trophicarum, ubicunque adhibebatur, sanandae surditati nulli fuit usui.
Corpora aliena varia, vel a pharynge, vel a naso, in tubam penetrant. Ita in
Anglia arista hordei causa surditatis auris unius in tuba Eustachiana inventa est.