i
tabula transversa fissura reperitur, quae digit! fere latitudine sinistrorsum a linea
media distans oritur, et dextrorsum mediam lineam uno et dimidio digito transgre-
ditur. Fissura, locum habet paullo supra tubera frontalia. Deorsum usque ad tertiam
marginis dextrae orbitalis partem pertinet. Postquam cranii et interna et externa
superficies ante oculos posita est impressionem, quae ovi magnitudinem aequiparet,
in dextro frontis osse videmus. Superior ejus rnargo tuber frontale adtingit, inferior
usque ad nasi radicem pertinet; manifestissima in dextro frontis osse cognoscitur
fractura. Accuratiore inquisitione exploration, ossis frontis partem ad ovi magnitu
dinem effractam esse unaque transversam fissuram hujus partis accedisse. Hoc frag-
nientum in superiore margine in unius lineae altitudinem depressum est et introrsum
minutiora trusta prominent, quae tarnen laevigata sunt; inferior pars extrorsum remota,
ita ut intus aliquot linearum depressio appareat. Hoc fragmentum in duas partes
diffissum esse videtur; certe duarum linearum impressio ex transverso percurrens in
exteriore superficie cognoscitur; simul accidit, ut in obliquum inde a dextro in sinis-
trum latus permotum sit fragmentum, quo factum est, ut supra dextram orbitam
lacuna exstiterit, quae non nisi tela cellulosa expleta sit. Ex hujus prioris fracturae
regione dura mater et pericranium firmissime adhaerent; ilia alba et si universam
spectes, condensata apparet. In sinu longitutinali superiore tenues fibrini coagulatio
ns. Pachionicae granulationes modice adultae. Haemispbaeriorum arachnoidea ubi-
^ue discolor et parum pellucida, subter earn serum effusum. Piae matris vasa justam
nbique sanguinis copiam retinent, tenues cranii membranae oedemate infectae facili
°pera singulis satis magnis pannis abstrahuntur. E regione loci, unde cranii fractura
°ritur, arachnoidea in dura matre firme adhaeret, quae ipsa rursus pari firmitate
eranio affixa est. E regione impressionis et praesertim orbitalis ejusdem partis re-
motis cutibus cerebrum non jam perspicuos gyros repraesentat, sed asperos potius,
Sero infiltratos, summopere mollitos atque turbatos. Nervi olfactorii par conditio.
■Mollitia ultra gyros in cerebri substantiam pervadit ibique scnsim in integra tela
evanescit. In sinistro latere non tarn alte mollitia descendit, quam in dextra. Mollitia
Anteriorem anteriorum cerebri laciniarum partem ovi gallinacei magnitudine occupat.
^licroscopica exploratione in hoc loco Glugii isti inflammationis globi observantur
^ec non puris corpuscula et nervorum fibrae maximum partem deletae, inter quas
mtegrae singulae interjectae. In cerebri basi nihil abnorme obvium, vasaque ibi bene
Sa na. Ubi scalpello mediae laciniae sursum altius incisae sunt, justa reperta est
sanguinis copia, justa cerebri consistentia. Laterales ventriculi justa magnitudine, item
Tuartus ventriculus. Ceterae serebri partes integrae.
Cavum thoracis. Costarum cartilagines ossificatae. Pharyngis et oesophagi
Membrana mucosa justa. Larynx ossificata. Tracheae et bronchorum membrana mu-
c °sa leviter rubescens; in his serum spumans. In sinistro pleurae sacculo seri dis-
c °loris unciae aliquot, in dextro minor ejus copia; pleura pulmonalis in utroque latere