tenui exsudati strato obtecta. In pulmonum margine et superficie emphyseinatis
nonnihil. In anteriore lobi superioris et intermedii dextri margine oedema; inferioris
lobi parenchma fragile, compactum, ponderosum, aeris tarnen aliquid etiamnunc reti-
nens. In sinistro pulmone contraria, atque in dextro, conditio oedematis. Inferioris
lobi parenchyma pariter fragile et aere fere vacuum. In pericardio una et dimidia
pellucidi seri unciae. Cor magnum et flaccidum, musculi ejus tarnen justo colore.
In dextro atrio fibrini et sanguinis magna coagulatio, Valvula tricuspidalis et val-
vulae arteriae pulmonalis semilunares integrae. In sinistro ventriculo exigua coagulati
sanguinis copia. Valvula mitralis conspissata quidem, attamen utpote quae pergrandis
sit sufficiens; aortae valvulae sanae. Aorta thoracica tenuia tan turn atheromatosae
degenerationis indicia prodit. Carotis communis et arteria subclavia integrae. In
cordis musculo etiam microscopica exploratione pituitae fere nihil repertum.
Cavum abdominis. Vicina abdominis intestina vetustis adhaesionibus altera
cum alteris coaluerunt. Hepar normale; in fellis vesica praeter bilem tenuem et
pellucidam frequentia concrementa insunt; splen sanus. Pancreas normalis. Membrana
mucosa ventriculi hyperaemica. Quae in vertebrarum columna insitae sunt glandulae
lymphaticae et tela cellulosa, quae aortam abdominalem circumdat, subrubrae. Ilei
et jejuni membrana mucosa hyperaemica. Ureteres normales. Renes, nisi quod pelvis
eorum catarrho infecta, sani. Vesica urinam continet pure contristatam, membrana
ejus mucosa rubescens et membrana crouposa obtecta, sanguinis extravasatis perfusa.
Aorta abdominalis levem quandam interioris parietis degenerationem atheromatosain
ostendit. Ubi discedunt arteriae hypogastricae exiguae calcificationes. Arteriae fe
moralis parietes rigidi. Arteria tibialis postica calcificatione obdirrata. In vena crurah
fibrini coagulatio parieti leviter tantum adstricta. Microscopica diversissimorum mus
culorum exploratione pituita degenerati et atrophia infecti reperiuntur. Striae trans-
versae maximam partem sublatae. Nervi peripherici sani.
Decursus et symptomata encephalomalaciae varia plerumque neque plane sibi
constantia, prout variae ejus rnorbi causae exstiterunt. Necesse igitur erit, ut ante-
quam quae mihi singularia inter symptomata visa sint, recenseam, sententiam meal»
profitear, unde in hoc casu encephalomalacia nata sit, et quisnam in eo processus
pathologico-anatomicus exstiterit. Secundum anamnesin vero et explorationem sectione
institutam nulla restare potest dubitatio, quin casus iste, quo a summo vehiculo de
lapsus homo caput ferreis istis limitibus inflixit eoque os frontis fregit, caussa atque
principium signorum, quaequae insecuta sunt, fuerit. Quae inde ex hoc tempo» 0
manifestae incesserunt mentis turbae vel deficientibus ceteris omnibus indiciis de ha c
re dubitare amplius non sinunt. Commotio cum hoc casu necessario conjuncta, q u£lC
vel solo ad encephalitidem gignendam suffecit, et praecipue cerebri ejusque membra-
narum insultatio directa mechanica, per ossis frontis fracturam cum fragmentorum ot
impressione et prominentia junctam effecta, caussae exstiterunt sine dubio encephaU