Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1856. (Band III.)

8 
abhinc annos dextri pedis digitus secundus causa non perspicua dolere incepit, rube- 
fieri, turgescere. Paullo post pus cutem perrupit et complures ossium partes defoliatae 
sunt. Modo recrudescentis, modo sanescentis pedis conditio eadem per tres annos 
durabat. Tandem absoluta, nisi quod digitus in brevius erat contractus, videbetur 
adesse sanatio. Brevi temporis spatio interjecto, abhinc igitur sex annos, pes in ejus- 
dem digiti articulatione metatarso-phalangea vehementer dolere incepit et turgescere 
Tumor mox diffundebatur in totum pedem usque ad articulationem tibio-tarsalem. 
paullatim vero, remediis qnibusdam adhibitis, evanuit, relicto tarnen tumore quodam, 
medium imprimis pedem accupante. Abhinc quinque annos tumor in utroque pedis 
latere recrudescebat, et in interno quidem latere in regione corporis tali, in externo 
in regione ossis cuboidei. Postea complures perforationes ortae sunt, quarum non- 
nullae rursus confervescebant. Qua in pedis conditione femina semper negotia sua 
curabat, et nonnisi vehementius ingravescente malo lecto se retineri passa est. Ante 
has octo hebdomadas febris et copiosa secretio saniosa incessit, et vires earn celeriter 
deficiebant. Postquam duae perforationes ortae sunt, altera in pedis latere externo, 
altera in latere interno pedis in regione articulationis talo calcanei, febris evanuit, et 
aegrota rursus convaluit. 
Status praesens. Digitus primum affectus morbo hyperextensionem praebet, 
phalanges tertia et secunda servatae sunt, prima e contrario parvam praebet exten- 
sionem. Totus pes vastius turnet; molles ejus partes sunt infiltratae, et in profundo 
sentire possumus fluctuationem. In parte externa exsistunt duae singuläres ossium 
fistulae, per quarum unam penetrare possumus ad os cuboideuin, quod asperum et 
molle est tactu; per alteram ad os cuneiforme tertium. In parte interna similis est 
fistula exorta infra malleolum internum, per quam penetrare possumus ad regionem 
articulationis tibio-tarsalis, nusquam vero ad calcaneum. Super hanc fistulam altera 
exstat, per quam specillum ducere possumus ad internam tali superficiem. Totus pes 
valde est extensus; motus articulationis tibio-tarsalis magnopere impeditus est, sed 
parvos creat dolores; eundem in modum sese habet motus articulationis talo-navicu- 
laris. Exploratione viscerum pectoris cognituin est, in regione infraclaviculari dextera 
esse sonum percussionis non multuin attenuatum, et asperum esse respirationis stre- 
pitum; ceterum neque in reliquis visceribus quidquam abnorme potuit inveniri. 
Quum ob magnas pedis ossium destructiones sanationem servato pede adduci 
non posse appareret, signa vero deessent, quibus calcanei posteriorem partem affectam 
jam esse carie poteret, die septiino mensis Julii amputatio secundum Pirogoffii me- 
thodum suscepta est, quamquam duae post malleolum internum ortae erant fistulae- 
Dissectus calcaneus hyperaemia se affectum et modem praebuit, sed nusquam cario- 
sum; inferior autem cruris ossium pars carie erat affecta, ut pars quaedam cunei- 
formis, cujus basis postica tres, cacumen duas et dimidiam centimetros lata, ampu- 
tanda esset. Coaptatio facilliine successit, et cruentantibus arteriarum ramis ligatura
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.